Liber Secundus Samuelis

Caput 4

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12
PrécédentSuivant

V. 2 : Duo autem viri principes latronum erant filio Saul, nomen uni Baana, et nomen alteri Rechab, filii Remmon Berothitae de filiis Beniamin: siquidem et Beroth reputata est in Beniamin.

Poètes

Commentaires

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 2, Caput 4
    • Duo autem viri, principes latronum erant filio Saul: nomen uni Baana, et nomen alteri Rechab, filii Remnion Berothitae, de filiis Benjamin ( S2, 4, 2). Duo viri isti principes erant super expeditiones Isboseth. Mortuo vero Abner, ut Hebraei tradunt, conciliati sunt cum Mifiboseth, ut una interficerent Isboseth, et eumdem Mifiboseth constituerunt regem: et ejusdem consilii delatorem Mifiboseth exstitisse. Et idcirco hic idem Mifiboseth subintroducitur hoc modo.