Liber Secundus Samuelis

Caput 4

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12
PrécédentSuivant

V. 5 : Venientes igitur filii Remmon Berothitae, Rechab et Baana, ingressi sunt fervente die domum Isboseth: qui dormiebat super stratum suum meridie. Et ostiaria domus purgans triticum, obdormivit.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 2, v. 27. 28. :

    Isboseth obdormit, sua sunt nec ostia firma,

    Clamque necant gladiis hunc Recab et Banaa.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 4
    • Venientes filii Remmon Berothitae Rechab et Baana, ingressi sunt fervente die domum Isboseth, qui dormiebat super stratum suum meridie. Ingressi sunt autem domum, et ostiaria domus purgans triticum obdormivit. Assumentes spicas tritici latenter ingressi sunt, et percusserunt eum in inguine, ( S2, 4, 5 et S2, 4, 6) et reliqua. Duo viri isti principes erant super expeditiones Isboseth. Mortuo vero Abner ut Hebraei tradunt consiliati sunt cum Miphiboseth ut unainterficerent Isboseth, et eumdem Miphiboseth constituerent regem, et ejusdem consiliidelatorem, eumdem Miphiboseth exstitisse, et idcirco hic idem Miphibosethsubintroducitur modo.

Auctor incertus

  • Liber 2, Caput 3
    • Igitur venientes filii Remon, Berothitae, et Rechab, et Bahana, ingressi sunt fervente die, in domum Hisboseth, qui dormiebat supra stratum suum meridie. Ingressi sunt autem domum, et ostiaria domus purgans triticum obdormivit; assumentes spicas tritici latenter ingressi sunt, et percusserunt eum in inguine (voir: S2, 4, 5 et S2, 4, 6) . Ostiaria triticum purgat, cum mentis custodia discernendo virtutes a vitiisseparat. Quae si obdormierit, in mortem proprii Domini insidiatores admittit, quia cumdiscretionis sollicitudo cessaverit, ad interficiendum animum malignisspiritibus iter pandit. Qui ingressi spicas tollunt, quia mox bonarum cogitationum germina auferunt;atque in inguine feriunt, quia virtutem cordis delectatione carnisoccidunt. In inguine quippe ferire, est vitam mentis carnis delectationeperforare. Nequaquam vero Hisboseth iste morti succumberet, si non ad ingressum domusmulierem, id est, ad mentis aditum mollem custodiam deputasset. Fortis namque vigilque sensus praeconi cordis foribus debet, quem necnegligentiae somnus opprimat, nec error ignorantiae fallat; unde et beneHisboseth appellatus est, qui custode femina hostium gladiis nudatur. Hisboseth quippe Vir confusionis dicitur; vir autem confusionis est, quiforti mentis custodia munitus non est: quia dum virtutes se agere existimat,subintrantia vitia nescientem necant. Tota igitur virtute muniendus est aditus mentis, ne quando eam insidianteshostes penetrent foramine neglectae cogitationis.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Proemium, Caput 3
    • Quid significat quod filii Remmon Berothitae, Rechab et Baanna ingressi sunt fervente die domum Isboseth, qui dormiebat super stratum suum meridie, ( S2, 4, 5) usque dum dicit: praecepit David pueris suis interficere eos: caput autem Isboseth tulerunt, et sepelierunt in sepulcro Abner in Ebron ( S2, 4, 12). Et reliqua.
  • Liber 2, Caput 3
    • Igitur venientes filii Remmon Berothitae, Rechab et Bahana ingressi sunt fervente die in domum Hisboseth, qui dormiebat super stratum suum meridie. Ingressi sunt autem domum, et ostiaria domus purgans triticum obdormivit; assumentes spicas tritici latenter ingressi sunt et percusserunt eum in inguine. ( S2, 4, 5 et S2, 4, 6) Ostiaria triticum purgat, cum mentis custodia discernendo, virtutes a vitiis separat: quae, si obdormierit in mortem proprii Domini, insidiatores admittit, quia cum discretionis sollicitudo cessaverit, ad interficiendum animum malignis spiritibus iter pandit: qui ingressi spicas tollunt, quia mox bonarum cogitationum germina auferunt, atque in inguine feriunt, quia virtutem cordis delectatione carnis occidunt: in inguine quippe ferire, est vitam mentis carnis delectatione perforare. Nequaquam vero Hisboseth iste morte succumberet, si non ad ingressum domus, mulierem, id est ad mentis aditum mollem custodiam deputasset. Fortis namque, vigilisque sensus praeponi cordis foribus debet, quem nec negligentiae somniis opprimat, nec ignorantiae error fallat. Unde bene Hisboseth appellatus est, qui custode femina hostilibus gladiis nudatur: Hisboseth quippe vir confusionis dicitur. Vir autem confusionis est qui fortis mentis custodia munitus non est, qui dum virtutes se agere aestimat, subintrantia vitia nescientem necant. Tota itaque virtute muniendus est aditus mentis, ne quando eam insidiantes hostes penetrent foramine neglectae cogitationis.