Liber Primus Paralipomenon

PrécédentSuivant

V. 11 : Et iste numerus robustorum David: Iesbaam filius Hachamoni princeps inter triginta: iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice.

Poètes

Commentaires

Beda (672-735)

  • Liber 1, Caput 9
    • Ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus ( S2, 23, 8). Quod dicitur de sapientissimo principe fortium David, cujus quidem nomen in Regum libro tacetur, at vero in libro Paralipomenon Jesbaam nominatur, et fuisse filius Hachamoni commemoratur (voir: Ch1, 11, 11) . Ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus ( S2, 23, 8). Virtus simul bellica et modesta viri designatur civilitas, quod videlicet sicut vermiculus ligni tener quidem et fragilis toto suo corpore, nec non et permodicus apparet, nihilominus tamen fortissimum ligni robur exedens consumit, et cariosum reddit. Unde et a terendo ligna teredinis nomen habet. Sic ille affabilis omnibus domi, et quietus atque humilis videbatur; at in certamine publico robustum se atque intolerabilem hostibus exhibebat leonem.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 4, Caput 10
    • Jesbaam filius Achamonni princeps [Al. ponitur] inter triginta ( Ch1, 11, 11). Jesbaam interpretatur sedens in populo; filius Achamonni, id est, sapientissimus, ipse est David. Hoc est quod in Regum scribitur: Sedet in cathedra sapientissimus, et minuitur de sapientia, quasi vermiculus ligni tenerrimus propter peccatum, quod commisit in Uriam. Et cum in Regum volumine dicat octingentos illum uno impetu interfecisse: in Paralipomenon hic dicit trecentos eum interfecisse propter ipsum peccatum. Una vice intelligitur uno impetu, et octingentos interfecisse. Unde et in Regum scribitur, uno impetu.