V. 14 :
Mansit ergo arca Dei in domo Obededom tribus mensibus: et benedixit Dominus
domui eius, et omnibus quae habebat.
Poètes
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 2, Caput 6
Et benedixit Dominus Obed-Edom, et omnem domum ejus
(
S2, 6, 11).
Benedixisse domum ejus Dominum, Hebraei dicunt, eo quod omnes uxores ejus et
concubinae, et nurus, et ancillae, masculos pepererint filios, necnon et
feminae quadrupedes geminos ei ediderint foetus.
De quo ita in libro Paralipomenon scribitur:
Mansit ergo arca Dei in domo Obed-Edom tribus mensibus, et benedixit
Dominus domui ejus et omnibus quae habebat
(
Ch1, 13, 14).
Et alibi in eodem libro Paralipomenon dicitur:
Filii autem Obed-Edom, Semeias primogenitus, Jozabat secundus,
Johaa tertius, Sachar quartus, Nathanael quintus, Aniel sextus, Issachar
septimus, Pallathi octavus, quia benedixit illi Deus
(
Ch1, 26, 4 et
Ch1, 26, 5).
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)