V. 7 :
Imposueruntque arcam Dei super plaustrum novum, de domo Abinadab: Oza autem,
et frater eius minabant plaustrum.
Poètes
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 4, Caput 14
(voir:
Ch1, 13, 7)
Abinadab, interpretatur Pater meus votum; Aminadab, populus meus
votum.
Jusserat enim idem Aminadab duobus filiis suis Oza et Ahio, ut portarent
arcam Domini humeris suis.
Et quia neque ipsi eam portaverunt, neque Chaatitis ad portandum dederunt,
idcirco Oza mulctatus est morte.
Fuit enim peccatum in non portando: in sustinendo arcam, jam poena
peccati.
Divisio enim Oza traditur, quod aruisset brachium ejus et humerus, ubi arca
Domini portanda erat, et in illius loco divisio quaedam facta est.
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)