V. 24 :
Dixitque ei rex David: Nequaquam ita fiet, sed argentum dabo quantum valet:
neque enim tibi auferre debeo, et sic offerre Domino holocausta gratuita.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 4, Caput 2
Abjecto etenim Samuele, rex petitur: quando reproba multitudo populi
spiritualem pastorem despicit, et praeesse sibi carnalem
quaerit. Cum quibus saepe divinae aequitatis districtione
agitur, ut eo ipso, quod electum praedicatorem despiciunt, subesse
reprobo permittantur: ex cujus imitatione tanto deterius pereant, quanto
majori superbia id ex quo vivere in aeternum poterant, audacius
contemnebant. Cum ergo jus regis praedicitur, nimirum in
unius carnalis praepositi conversatione ostenditur, quod carnales
caeteri ex tyrannide acturi sunt, non quod electi debeant
imitari. Nam in eadem Regum historia legitur: quia cum rex
Achab Naboth vineam abstulit, iram Dei omnipotentis incurrit.
Hic vero cum jus regis praedicitur, agri, vineae, et optima oliveta
tollenda esse memorantur
(voir:
R1, 21, 2)
(voir:
R1, 21, seq)
. Cum ergo hic praedicitur quod commissum illic punitum
est: ostendit, quod divino judicio non jubetur. Quare et
electus rex David cum ad aedificandum altare Domino Ornam Jebusaei aream
peteret, regio illo tyrannorum jure non uti voluit
(voir:
Ch1, 21, 24)
: cum eam accipere nullatenus acquiesceret, nisi ante pro ea
dignum pretium dedisset.
Commentaires
Gregorius I (540-604)