Liber Primus Paralipomenon

PrécédentSuivant

V. 5 : deditque David numerum eorum quos circuierat: et inventus est omnis numerus Israel, mille millia et centum millia virorum educentium gladium: de Iuda autem quadringenta septuaginta millia bellatorum.

Poètes

Commentaires

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 2, Caput 23
    • Et inventa sunt de Israel octingenta millia virorum fortium, qui educerent gladium: et de Juda quingenta millia pugnatorum ( S2, 24, 9). In Hebraeo, Virorum legitur: In Paralipomenon vero legitur, Mille millia, centum millia de Israel, et de Juda quadrigenta septuaginta millia ( Ch1, 21, 5) [mauvais référencement: Ch1, 1, 5] . Quos quidem intelligendum est, a Joab numeratos esse: sed summam eorum noluisse ostendere David, nisi tantum quantum in Samuelis Libro scribitur.
  • Liber 4, Caput 22
    • (voir: Ch1, 21, 5) In Paralipomenon, mille millia, et centum millia: in Regum, mille trecenta millia, in Paralipomenon scribuntur et hi qui remanserunt, et qui interfecti sunt. In regum vero vivi tantummodo numerantur. Quod vero scribitur, septuaginta millia interfecta fuisse, hic tantum capita seniorum numerantur. Caeterum de plebe tot millia interfecta sunt, quot millenarium trecenta numerum excedunt. De tribu Levi, et Benjamin, quia non sunt numerati, non sunt interfecti: quia Benjamin ideo evasit, quia recenti tempore fraterno gladio pene usque ad internecionem corruerat. Levi vero non numerabatur, quia sacerdotii dignitate praecellebat.