Filii Gersan filii Moysi, Sebuel primus
(voir:
Ch1, 23, 15 et
Ch1, 23, 16) [mauvais référencement: Ch1, 23, 1]
.
Ipsum ferunt esse qui in Judicum, Jonathan scribitur, qui fuit sacerdos in
tribu Dan.
Jonathan interpretatur, Domini donum.
Sebuel, revertens ad Dominum; de quo scribitur: Ipse et filii
ejus fuerunt sacerdotes in tribu Dan, usque ad diem captivitatis
terrae, id est, usque ad diem, quando arca Domini ab Allophylis capta
est.
Sebuel revertitur Deus: juxta hoc quod habetur in Propheta:
Convertimini ad me, et ego convertar ad vos
(
Za, 1, 3).
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)