V. 27 :
Iuxta praecepta quoque David novissima, supputabitur numerus filiorum Levi a
viginti annis et supra.
Poètes
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 4, Caput 23
Juxta praecepta David novissima supputabitur filiorum Levi numerus, a
viginti annis et supra
(
Ch1, 23, 27).
Quando tabernaculum Domini movebatur de loco ad locum, a triginta annis
eligebantur: postquam vero templum Domini aedificatum est, a viginti
annis.
Quod vero in quibusdam codicibus habetur, ad ferventem similam, et
in quibusdam ad ferventem tantummodo, error est.
In Hebraeo non habet in hoc loco similam, quia simila jam paulo
superius nominata est: sed ad torrendum, in Hebraeo ponitur, ut
subaudias spicas.
Primitiae enim spicarum quando deferebantur, torrebantur, et grana
comedebantur.
Quod genus cibi vulgo graneas vocant.
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)