V. 15 :
Machir autem accepit uxores filiis suis Happhim, et Saphan: et habuit sororem
nomine Maacha: nomen autem secundi, Salphaad, nataeque sunt Salphaad filiae.
Poètes
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 4, Caput 6
(voir:
Ch1, 7, 15)
Filii Machir Huphim et Suphim.
Huphim et Suphim unum nomen est: et est soror ejus Maacha, quam accepit
Esrom, dum sexaginta esset annorum, ex qua suscepit Segub.
Huphim interpretatur, thalamus; Suphim unctus.
Liber 4, Caput 6
(voir:
Ch1, 7, 15)
Nomen autem secundi Zalphaad: et idcirco iste secundus nominatur, quia
hi duo principes erant in tribu Manasse, id est Huphim, qui et Suphim et
Zalphaad.
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)