V. 20 :
Filii autem Ephraim: Suthala, Bared filius eius, Thahath filius eius, Elada
filius eius, Thahath filius eius, huius filius Zabad,
Poètes
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 4, Caput 6
(voir:
Ch1, 7, 20)
Suthala filius Ephraim, genuit Ezer et Elaad, qui congregata multitudine
de Israel ascendere nisi sunt ad terram repromissionis, et in Geth
Philistinorum interfecti sunt.
Fratres vero, qui ad consolandum Ephraim venerunt, aut eos dicimus, qui de
Patriarchis supererant, aut cognationem quam fraterno [ Lege fratres
ut supra ] nomine saepe nominavimus.
Liber 4, Caput 6
(voir:
Ch1, 7, 20)
Elisama filius Amiud, ipse est Patriarcha de tribu Ephraim, qui in libro
Numerorum scribitur.
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)