V. 17 :
et ascenderunt in terram Iuda, et vastaverunt eam, diripueruntque cunctam
substantiam quae inventa est in domo regis, insuper et filios eius, et uxores:
nec remansit ei filius, nisi Ioachaz, qui minimus natu erat.
Poètes
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 5, Caput 21
Nec remansit eis filius nisi Joachaz
(
Ch2, 21, 17).
Joachaz, ipse est Achazias, pater Joas, filius Joram, cujus soror fuit
Josabeth.
Josabeth vero non fuit filia Athaliae, sed de alia uxore suscepit eam
Joram.
Quaestio valde perplexa oboritur.
Dicit enim regnasse Joram octo annis, et vixisse eum quadraginta annis: et
dicit filium ejus Achaziam cum regnare coepisset, fuisse quadraginta duorum
annorum.
Quod si ita est, duobus annis antequam ipse natus est, ipse illum
genuit.
Quod nisi solvatur, quam sit ridiculum, etiam simplex lector advertit.
Ipse enim Joram, qui hic quadraginta annis vixisse describitur, et octo annis
regnasse, vixit annos quadraginta, et regnavit viginti et octo.
Octo enim anni, qui ei in regno tribuuntur, ipsi sunt antequam fratres
occideret, cum adhuc innocenter viveret.
Viginti vero anni, quibus regnavit, ideo a numero ejus auferuntur, quia in
languore et in tribulatione deduxit eos: ideo filio ejus tribuuntur, qui non
amplius quam viginti duos annos habens, regnasse perhibetur, ne de numerorum
summa remanentes, errorem indagini temporum facerent.
Achazias enim vixit viginti tribus annis, uno tantum anno regnavit.
Collatio enim lectionis libri Regum huic solvendae quaestioni magnum praebet
auxilium.
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)