V. 21 :
obtuleruntque simul tauros septem, et arietes septem, agnos septem, et hircos
septem pro peccato, pro regno, pro sanctuario, pro Iuda: dixitque sacerdotibus
filiis Aaron, ut offerrent super altare Domini.
Poètes
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 5, Caput 29
Hircos septem pro peccato
(
Ch2, 29, 21).
Contra morem in hoc loco factum est.
In omnibus enim locis unus pro peccato hircus offerri solebat
(voir:
Lv, 4,
Lv, 9 et
Lv, 23)
.
Sed quia multa erant peccata, ideo septem hirci offerri debuerunt.
Idcirco Gad videntem vocat: quia prophetia per visum ei
veniebat.
Mos erat Levitis, ut illi detraherent pelles holocaustorum: et sacerdotibus,
ut quando pro peccato fiebat sacrificium, sacerdotes detraherent.
Et idcirco sacerdotes in hoc loco detrahebant pelles: quia pro peccato
sacrificium erat.
Et quia sacerdotum numerus non [ Ms. minus] sufficiens erat ad hoc
peragendum: quia tempore Achaz regis, dispersi necdum reversi erant: ideo
juverunt eos fratres eorum Levitae, quia Levitis rectius erat ad sacrificandum
uti, quam sacerdotibus: eo quod tempore Achaz, et ipsi consenserunt: quippe
quia exemplar altaris Damasceni, Uriae pontifici missum est.
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)