Liber Secundus Paralipomenon

PrécédentSuivant

V. 18 : Magna etiam pars populi de Ephraim, et Manasse, et Issachar, et Zabulon, quae sanctificata non fuerat, comedit Phase non iuxta quod scriptum est: et oravit pro eis Ezechias, dicens: Dominus bonus propitiabitur

Poètes

Commentaires

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 5, Caput 30
    • Magna enim pars populi comedit de Phase, non juxta quod scriptum est ( Ch2, 30, 18). Scriptum enim erat, ut qui primo mense non poterant comedere, secundo comederent. Venit enim plurima multitudo, quae purificata non erat in mense secundo, et quia in tertio mense illicitum erat illud peragere, in secundo peregerunt. Pro his oravit Ezechias, quem exaudivit Dominus et placatus est populo suo. Aiunt, neminem pollutum potuisse Phase comedere, quin statim moreretur, et in eo placatum Dominum cognoverunt: quia comedentes exstincti non sunt.