Liber Secundus Paralipomenon

PrécédentSuivant

V. 22 : Abiit ergo Helcias, et hi qui simul a rege missi fuerant, ad Oldam prophetidem, uxorem Sellum filii Thecuath filii Hasra custodis vestium, quae habitabat in Ierusalem in Secunda: et locuti sunt ei verba quae supra narravimus.

Poètes

Commentaires

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 5, Caput 33
    • Ad Holdam quae habitabat in secunda ( Ch2, 34, 22). Holda uxor fuit Sellum, avunculi patris Jeremiae, et patris Ananeel. Habitabat in secunda. ( Ch2, 34, 22) Locus enim erat Hierosolymis extra murum, id est, inter murum civitatis et antemurale, qui vocabatur secunda: cujus mentio fit in Sophonia propheta. In Paralipomenon, filii Tocaat, filii Hasra: in Regum, Ticua filia Araaz. Tocaat interpretatur, stridor. Hasra, diminutio. Ticua, spes. Araaz, negotiator. Custodis vestium, quia templum Domini servabat.