Liber Secundus Paralipomenon

PrécédentSuivant

V. 22 : Noluit Iosias reverti, sed praeparavit contra eum bellum, nec acquievit sermonibus Nechao ex ore Dei: verum perrexit ut dimicaret in campo Mageddo.

Poètes

Commentaires

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 5, Caput 34
    • Noluit acquiescere sermonibus Nechao ex ore Dei ( Ch2, 35, 22): quia per Jeremiam prophetam prophetaverat, quod ille ascensurus erat in Charcamis, et victoria potiturus: quae prophetia Nechao regem minime latuit. Unde et Rapsaces dicit de Sennacherib rege Assyriorum: Dominus jussit me ascendere ad terram istam. Quia jam Prophetae Israel prophetaverant hoc, quod ille ascensurus esset, quod eum minime latuit.