V. 12 :
Erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau: quae peperit ei Amalech. Hi
sunt filii Ada uxoris Esau.
Poètes
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 4, Caput 1
Zephi filius Eliphaz
(voir:
Ch1, 1, 36)
, qui in Genesi Zepho, id est, speculator nominatur: in
Paralipomenon Zephi, id est, speculatus.
Scribitur enim utrumque per Sade litteram.
Sephi filius Sobal: in Paralipomenon, unipes. Sepho, in Genesi,
bipes: utrumque tamen per Sin litteram.
Thamna, concubina Eliphaz
(
Gn, 36, 12), mater Amalec, fuit de genere Chorraeorum, qui ante Idumaeos
habitaverunt in terra Seir.
Sed in Paralipomenon inter Eliphaz filios computatur, quae quamquam ejus
fuerit concubina, et ex ea susceperit Amalec: ut filiam tamen eam
educavit.
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)