V. 39 :
Isto quoque mortuo regnavit pro eo Adar, nomenque urbis eius Phau: et
appellabatur uxor eius Meetabel, filia Matred filiae Mezaab.
Poètes
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 4, Caput 1
Phou, id est, eructans: qui in Genesi scribitur, Phau
(voir:
Gn, 36, 39)
, id est, eructantes: in Paralipomenon, Phou, eructans:
cujus uxor vocabatur Meetabel, quod interpretatur, benigna Domini:
filia Matred, id est, dispensatricis [Al. dispensatoris ]:
Mezaab [ Mss. Emazaab], filia aurificis, quae duos patres habere
describitur, ad significandum mysterium sub una interpretatione nominum: ut
aurifex genuerit dispensatricem: dispensatrix genuerit benignitatem
Domini.
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)