Liber Psalmorum

Caput 21

v. 1 : In finem, pro susceptione matutina. Psalmus David.

v. 2 : Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum.

v. 3 : Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies; et nocte, et non ad insipientiam mihi.

v. 4 : Tu autem in sancto habitas, laus Israel.

v. 5 : In te speraverunt patres nostri; speraverunt, et liberasti eos.

v. 6 : Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt; in te speraverunt, et non sunt confusi.

v. 7 : Ego autem sum vermis, et non homo; opprobrium hominum, et abiectio plebis.

v. 8 : Omnes videntes me deriserunt me; locuti sunt labiis, et moverunt caput.

v. 9 : Speravit in Domino, eripiat eum: salvum faciat eum, quoniam vult eum.

v. 10 : Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ab uberibus matris meae.

v. 11 : In te proiectus sum ex utero; de ventre matris meae Deus meus es tu:

v. 12 : ne discesseris a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adiuvet.

v. 13 : Circumdederunt me vituli multi; tauri pingues obsederunt me.

v. 14 : Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens.

v. 15 : Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea: factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei.

v. 16 : Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhaesit faucibus meis: et in pulverem mortis deduxisti me.

v. 17 : Quoniam circumdederunt me canes multi; concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos;

v. 18 : dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me.

v. 19 : Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.

v. 20 : Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me; ad defensionem meam conspice.

v. 21 : Erue a framea, Deus, animam meam, et de manu canis unicam meam.

v. 22 : Salva me ex ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam.

v. 23 : Narrabo nomen tuum fratribus meis; in medio ecclesiae laudabo te.

v. 24 : Qui timetis Dominum, laudate eum; universum semen Iacob, glorificate eum.

v. 25 : Timeat eum omne semen Israel, quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis, nec avertit faciem suam a me: et cum clamarem ad eum, exaudivit me.

v. 26 : Apud te laus mea in ecclesia magna; vota mea reddam in conspectu timentium eum.

v. 27 : Edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum: vivent corda eorum in saeculum saeculi.

v. 28 : Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae; et adorabunt in conspectu eius universae familiae gentium:

v. 29 : quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium.

v. 30 : Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae; in conspectu eius cadent omnes qui descendunt in terram.

v. 31 : Et anima mea illi vivet; et semen meum serviet ipsi.

v. 32 : Annuntiabitur Domino generatio ventura; et annuntiabunt caeli iustitiam eius populo qui nascetur, quem fecit Dominus.