v. 1 : In finem. Psalmus cantici ipsi David.
v. 2 : Exsurgat Deus, et dissipentur inimici eius; et fugiant qui oderunt eum a facie eius.
v. 3 : Sicut deficit fumus, deficiant; sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei.
v. 4 : Et iusti epulentur, et exsultent in conspectu Dei, et delectentur in laetitia.
v. 5 : Cantate Deo; psalmum dicite nomini eius: iter facite ei qui ascendit super occasum. Dominus nomen illi; exsultate in conspectu eius. Turbabuntur a facie eius,
v. 6 : patris orphanorum, et iudicis viduarum; Deus in loco sancto suo.
v. 7 : Deus qui inhabitare facit unius moris in domo; qui educit vinctos in fortitudine, similiter eos qui exasperant, qui habitant in sepulchris.
v. 8 : Deus, cum egredereris in conspectu populi tui, cum pertransires in deserto,
v. 9 : terra mota est, etenim caeli distillaverunt, a facie Dei Sinai, a facie Dei Israel.
v. 10 : Pluviam voluntariam segregabis, Deus, haereditati tuae; et infirmata est, tu vero perfecisti eam.
v. 11 : Animalia tua habitabunt in ea; parasti in dulcedine tua pauperi, Deus.
v. 12 : Dominus dabit verbum evangelizantibus, virtute multa.
v. 13 : Rex virtutum dilecti, dilecti; et speciei domus dividere spolia.
v. 14 : Si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae, et posteriora dorsi eius in pallore auri.
v. 15 : Dum discernit caelestis reges super eam, nive dealbabuntur in Selmon.
v. 16 : Mons Dei, mons pinguis: mons coagulatus, mons pinguis.
v. 17 : Ut quid suspicamini, montes coagulatos? mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo; etenim Dominus habitabit in finem.
v. 18 : Currus Dei decem millibus multiplex, millia laetantium; Dominus in eis in Sina, in sancto.
v. 19 : Ascendisti in altum, cepisti captivitatem, accepisti dona in hominibus; etenim non credentes inhabitare Dominum Deum.
v. 20 : Benedictus Dominus die quotidie: prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum.
v. 21 : Deus noster, Deus salvos faciendi; et Domini, Domini exitus mortis.
v. 22 : Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum, verticem capilli perambulantium in delictis suis.
v. 23 : Dixit Dominus: Ex Basan convertam, convertam in profundum maris:
v. 24 : ut intingatur pes tuus in sanguine; lingua canum tuorum ex inimicis, ab ipso.
v. 25 : Viderunt ingressus tuos, Deus, ingressus Dei mei, regis mei, qui est in sancto.
v. 26 : Praevenerunt principes coniuncti psallentibus, in medio iuvencularum tympanistriarum.
v. 27 : In ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israel.
v. 28 : Ibi Beniamin adolescentulus, in mentis excessu; principes Iuda, duces eorum; principes Zabulon, principes Nephthali.
v. 29 : Manda, Deus, virtuti tuae; confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis.
v. 30 : A templo tuo in Ierusalem, tibi offerent reges munera.
v. 31 : Increpa feras arundinis; congregatio taurorum in vaccis populorum: ut excludant eos qui probati sunt argento. Dissipa gentes quae bella volunt.
v. 32 : Venient legati ex Aegypto; Aethiopia praeveniet manus eius Deo.
v. 33 : Regna terrae, cantate Deo; psallite Domino; psallite Deo.
v. 34 : Qui ascendit super caelum caeli, ad orientem: ecce dabit voci suae vocem virtutis.
v. 35 : Date gloriam Deo super Israel; magnificentia eius et virtus eius in nubibus.
v. 36 : Mirabilis Deus in sanctis suis; Deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae. Benedictus Deus!