Liber Secundus Samuelis

Caput 5

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
PrécédentSuivant

V. 12 : Et cognovit David quoniam confirmasset eum Dominus regem super Israel, et quoniam exaltasset regnum eius super populum suum Israel.

Poètes

Commentaires

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 5
    • Cognovit David quoniam confirmasset eum Dominus regem super Israel, et quoniam exaltasset regnum ejus super populum suum Israel. Accepit ergo adhuc concubinas et uxores de Jerusalem, postquam venerat de Hebron, natique sunt David et alii filii et filiae, ( S2, 5, 12 et S2, 5, 13) etc. Sed fortasse quis dicat: Si David imaginem Christi gerebat, quomodo multas uxores et concubinas habuisse scribitur, cum has rex Christus et horrescat et damnet? Respondeo: Hoc per figuram fiebat. Multae enim uxores David multarum gentium et nationum imaginem indicabant, quae per fidem Christi consortio junguntur. Concubinae vero ejus significant haereticorum ecclesias, quae sub Christi nominis titulo se manere gloriantur; sed quia propter carnalia lucra Christum sectantur, non conjuges, sed concubinae vocantur. Denique nunc reges si plures habeant uxores vel concubinas, crimen est, quia jam transierunt figurae, pro quibus uxorum vel concubinarum venia concedebatur. At nunc quia figurae transierunt, venia nulla datur.