Liber Secundus Samuelis

Caput 5

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
PrécédentSuivant

V. 17 : Audierunt ergo Philisthiim quod unxissent David in regem super Israel, et ascenderunt universi ut quaererent David: quod cum audisset David, descendit in praesidium.

Poètes

Commentaires

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 5
    • Audierunt vero Philisthiim, quod unxissent David in regem super Israel, et ascenderunt universi, ut quaererent David. Quod cum audisset David, ascendit in praesidium. Philisthiim autem venientes diffusi sunt in valle Raphaim. Et consuluit David Dominum, dicens: Si ascendam ad Philisthiim, et si dabis eos in manu mea? Et dixit Dominus ad David: Ascende, quia tradens dabo Philisthiim in manu tua. Venit ergo David in Baal Pharasim, et percussit eos ibi. Et dixit: Divisit Dominus inimicos meos coram me, sicut dividuntur aquae. Propterea vocatum est nomen loci illius Baal Pharasim. Et reliquerunt ibi sculptilia sua, quae tulit David et viri ejus. ( S2, 5, 17, S2, 5, 18, S2, 5, 19, S2, 5, 20 et S2, 5, 21) (voir: Hebr, sl) Tulit ea David, et igni jussit exuri, sicut liber Paralipomenon declarat, ita dicens: Dereliqueruntque ibi deos suos, quos David jussit exuri. ( Ch1, 14)