Liber Secundus Samuelis

Caput 5

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
PrécédentSuivant

V. 4 : Filius triginta annorum erat David cum regnare coepisset, et quadraginta annis regnavit.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 5
    • Filius triginta annorum erat David, cum regnare coepisset, et quadraginta annis regnavit. ( S2, 5, 4) In Hebron regnavit super Judam septem annis et sex mensibus: in Hierusalemautem regnavit triginta tribus annis, super omnem Israel et Judam. Quaeritur cur non in summa quadraginta anni et sex menses annumerentur? quod abHebraeis duobus solvitur modis. Dicunt enim quod David sex mensibus Absalom filium suum fugerit; merito igitureosdem sex menses a summa regni illius esse exclusos. Dicunt etiam aliter, quod sex mensibus in Hebron David quadam infirmitate corporislaboraverit, et idcirco eosdem sex menses non supputari in regno ejus. Ex eo namqueque tempore illum regnasse dicunt in Hebron, ex quo devictisAmalecitis, de spoliis eorum misit dona senioribus Juda, his qui erant in Hebron, ethis qui erant in Bethel, et reliquis qui erant in his locis, in quibus commoratusfuerat David ipse et viri ejus. Mystice autem quod David triginta annorum regnare coepit, praefigurabat quodDominus noster triginta annorum venit ad baptismum, et incipiebat Evangelium regnipraedicare, cujus regnum sempiternum, et potestas ejus alteri non dabitur. Quadragenarius enim numerus, qui ex quaterdenis constat, plenitudinem temporum etrerum perfectionem significat. Unxeruntque David super omnem Israel regem, ( S2, 5, 3) et reliqua. David bis esse unctus dicitur, similiter et Dominus Jesus Christus prius in populoJudaeorum,post haec in populo gentium principatum sumpsit. David cum triginta esset annorum, regno potitus est, et Dominus Jesus Christuseadem aetate, in Jordane fluvio a Joanne baptizatus, discipulos habere coepit.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 5
    • Filius triginta annorum erat David, cum regnare coepisset; et quadraginta annis regnavit.In Hebron regnavit super Judam septem annis et sex mensibus. In Jerusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israel et Judam, ( S2, 5, 4 et S2, 5, 5) et caetera. (voir: Hebr, sl) Quaeritur cur non in summa quadraginta anni et sex menses annumerentur? Quod ab Hebraeis duobus solvitur modis. Dicunt enim quia David sex mensibus Absalon filium suum fugerit: merito eosdem sex menses a summa regni illius esse exclusos. Dicunt etiam aliter quod sex mensibus in Hebron David quadam infirmitate corporis laboraverit, et idcirco eosdem sex menses non supputari in regno ejus. Ex eo namque tempore illum regnasse dicunt in Hebron, ex quo, devictis Amalecitis, de spoliis eorum misit dona senioribus Juda, his qui erant in Hebron, et his qui erant in Bethel, et reliquis qui erant in his locis in quibus commoratus fuerat David ipse et viri ejus. Mystice autem quod David triginta annorum regnare coepit, praefigurabat quod Dominus noster triginta annorum venit ad baptismum, et incipiebat Evangelium regni praedicare, cujus regnum, regnum sempiternum, et potestas ejus alteri non dabitur. Quadragenarius enim numerus, qui ex quater denis constat, plenitudinem temporum et rerum perfectionem significat.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 2, Caput 5
    • Filius triginta annorum erat David cum regnare coepisset: et quadraginta annis regnavit ( S2, 5, 4). In Hebron regnavit super Judam septem annis et sex mensibus. In Jerusalem autem regnavit triginta et tribus annis super omnem Israel et Judum. Quaeritur cur non in summa quadraginta anni et sex menses annumerentur? Quod ab Hebraeis duobus solvitur modis. Dicunt enim quia David sex mensibus Absalom filium suum fugerit, merito eosdem sex menses a summa regni illius esse exclusos. Dicunt etiam aliter, quod sex mensibus in Hebron David quadam infirmitate corporis laboraverit, et idcirco eosdem sex menses non supputari in regno ejus. Ex eo namque tempore illum regnasse dicunt in Hebron, ex quo devictis Amalecitis, de spoliis eorum misit dona senioribus Juda, his qui erant in Hebron, et his qui erant in Bethel, et reliquis qui erant in his locis in quibus commoratus fuerat David ipse et viri ejus.