Liber Secundus Samuelis

Caput 6

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23
PrécédentSuivant

V. 11 : Et habitavit arca Domini in domo Obededom Gethaei tribus mensibus: et benedixit Dominus Obededom, et omnem domum eius.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 2, v. 49. 50. :

    Ulterius David timet arcam ducere secum,

    Atque Gethaeus eam detinet Obededom.
  • liber 2, v. 51. 52. :

    Divitias augens Deus Obededom benedixit,

    Cuius in aede tribus mensibus arca fuit.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 6
    • Partitus singulis collyridam panis unam, ( S2, 6, 19) illius utique qui de coelo descendit et dat vitam huic mundo:Et assaturambubulae carnis unam, illius scilicet vituli saginati, qui pro revertente ad patremfilio juniore mactatus et igne passionis assatus est, dicens: Exaruit velut testa virtus mea. ( Ps, 21) Et similam frixam oleo, ( S2, 6, 19) carnem videlicet a peccati labe mundissimam, sed ob humanae salutis causamuberrimam delectationibus crucis sartagine coctam. Et merito una panis collyrida, una carnis assatura datur, quia unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Dominus et pater omnium. ( Ep, 4) Aliter haec munera fideles accipiunt: quoniam unus panis et unum corpus multisumus in Christo, suae carnis singuli lasciviam castigantes, ac servitutisubjicientes, sancti Spiritus igne decoquunt, nec non et fructus operum bonorum,oleomisericordiae pinguissimos, compassione proximi fervere faciunt. At contra filia Saul, frustra cubiculum regis ingressa, nullos concepti seminisfructus dat: quia verbum Dei auretenus tantum percipiunt, absque boni operis prole,diem perpetuae mortis exspectant. Caeterum beatus papa Gregorius, dum de audacia subditorum contra rectores suostractaret moraliter, ita loquitur: Saepe, inquit, quia intelligi non volent,deterioribus displicent vel facta vel dicta meliorum, sed ab eis non temerereprehendenda sunt, quia apprehendere veraciter nequaquam possunt. Saepe aliquid a majoribus dissimulatorie agitur, quod a minoribus error putatur;saepe multa a fortibus dicuntur, quae idcirco infirmi dijudicant, quia ignorant. Quod bene bobus calcitrantibus inclinatailla testamenti arca signavit, quanquamcasuram credens, Levites erigere voluit, mox sententiam mortis accepit. Quid est namque mens justi, nisi arca testamenti? Quae gestata bobuscalcitrantibus inclinatur, quia nonnunquam etiam qui bene praeest, dum subjectorumpopulorum confusione concutitur ad dispensationis condescensionem, ex sola dilectionepermovetur. Sed hoc quod dispensatorie agitur, inclinatio ipse fortitudinis, casus putaturimperitis. Unde et nonnulli subditi contra hanc manum reprehensionis mittunt, sed a vitaprotinus ipsa sua temeritate deficiunt. Levites ergo quasi adjuvans manum extendit, sed delinquens vitam perdidit, quiadum infirmi quique fortium facta corripiunt,ipsa viventium sorte reprobantur. Aliquando etiam sancti viri quaedam in imis descendentes dicunt, quaedam verosumma contemplantes proferunt: dumque vim vel condescensionis vel altitudinisnesciunt, audacter haec stulti reprehendunt. Et quid est justum de sua condescensione velle corrigere, nisi inclinatam arcamsuperba reprehensionis manu relevare? Quid est justum de incognita locutionereprehendere, nisi motum ejus fortitudinis erroris lapsum putare? Sed perdit vitam quiDei tumide sublevat: quia nequaquam quis sanctorum corrigere arcam recte factampraesumeret, nisi de se prius meliora sensisset. Unde et Levites idem recte Oza dicitur, quod videlicet robustus Dominiinterpretatur: quia praesumptores quique audaci mente robustosse in Domino crederent,nequaquam meliorum facta vel dicta, velut infirma judicarent. Habitavit arca Domini in domo Obededom Gethaei tribus mensibus et benedixit Dominus Obededom et et omnem domum ejus. ( S2, 6, 11) Obededom Gethaeus ideo vocatur, eo quod in Jeth pater ejus habitaverit. Quod vero subjungitur: « Benedixit eum Dominus et omnem domum ejus, » sic nonnulliintelligi volunt, eo quod omnes uxores ejus et concubinae, et nurus, et ancillae,masculos pepererint filios, necnon et pecora et quadrupedes geminos ei ediderintfetus. Deinde sequitur qualiter David et omnis domus Israel in Hierusalem reduxeruntarcam Domini. Cumque ille saltasset coram arca Domini, et Michol filia Saul despexisset eum, etreliqua. David cumarcam Domini in Hierusalem transferret, atque ante eam luderet, a Micholfilia Saul, uxore sua, hostili irrisione subsannatus est; sic nimirum Dominus JesusChristus, cum Testamentum Dei in Ecclesiam suam transferre voluit, hoc est, ex VeteriTestamento evangelica praecepta, velut qui nova conderet, a plebe Judaicacomprehensus, atque in cruce suspensus, ludibrium eis fuerit. In qua cruce velut nudus eis apparuit, dum potentiam divinitatis suae illisabscondens, infirmitatem tantum carnis ostendit. Ancillas vero servorum David de quibus ei Michol improperata est, personamgestasse sanctorum non dubium est. De quibus verus David, hoc est manu fortis Dominus, post ascensionem suam incoelis, per evangelicam praedicationem, per virtutummiracula, et ad extremum permartyrii triumphum gloriosior effectus est in gentibus multo magis quam in passionesua Judaeis visus fuerat.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 2, Caput 6
    • Et benedixit Dominus Obed-Edom, et omnem domum ejus ( S2, 6, 11). Benedixisse domum ejus Dominum, Hebraei dicunt, eo quod omnes uxores ejus et concubinae, et nurus, et ancillae, masculos pepererint filios, necnon et feminae quadrupedes geminos ei ediderint foetus. De quo ita in libro Paralipomenon scribitur: Mansit ergo arca Dei in domo Obed-Edom tribus mensibus, et benedixit Dominus domui ejus et omnibus quae habebat ( Ch1, 13, 14). Et alibi in eodem libro Paralipomenon dicitur: Filii autem Obed-Edom, Semeias primogenitus, Jozabat secundus, Johaa tertius, Sachar quartus, Nathanael quintus, Aniel sextus, Issachar septimus, Pallathi octavus, quia benedixit illi Deus ( Ch1, 26, 4 et Ch1, 26, 5).