Liber Secundus Samuelis

Caput 6

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23
PrécédentSuivant

V. 7 : Iratusque est indignatione Dominus contra Ozam, et percussit eum super temeritate: qui mortuus est ibi iuxta arcam Dei.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 2, v. 47. 48. :

    Arca Dei labi bove calcitrante videtur,

    Oza manu tenet hanc, moxque cadens moritur.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 6
    • Congregavit autem rursum David omnes electos Israel triginta millia, ut adducerent arcam Dei, ( S2, 6, 1 et S2, 6, 2) etc., usque ait, iratusque est indignatione Dominus, quod extendit Oza manum ad arcam et tenuit eam, quoniam calcitrabant boves contra Ozam, et percussiteum et mortuus est. ( S2, 6, 6 et S2, 6, 7) In hac historia beati reges et prophetae David, qui arcam Domini adduxissenarrantur, humilitas approbata, superbia damnata, et temeritas vindicata monstratur:quia et ipse David, qui coram arca Domini humiliter saltare non erubuit, moxpromissionem Filii Dei ex sua stirpe nascituri suscipere promeruit: et conjux, quaeeamdem illius humilitatem despexit, ejus semine fecundari non meruit, sed perpetuaesterilitatis poenas luit. Sacerdos quoque, qui arcam inconsiderata temeritate tetigit, ausus sui reatumimmatura morte purgavit. Ubi intueri necesse est quantum delinquat, qui ad corpus Domini reus accesserit,si devotus ille sacerdos morte mulctatur, qui arcam illam, Dominici videlicet corporisfiguram, minoriquam debuit veneratione corripuit. Verum juxta allegoriam David Christum, arca Ecclesiam significat, vel sacramScripturam. Quaesivit autem David arcam in civitatem suam adducere, sed causa intervenientecontraria, ad tempus eam alibi diverTit. Ac sic deinceps quod multum delectaveratexplicuit. Quia Dominus in carne apparens, Evangelium filiis Israel, suae videlicet genti,praedicavit; sed caecitas ex parte contigit in Israel donec plenitudo gentiumsubintraret (voir: Rm, 11) . Sed ut haec pateant manifestius, per singula videamus. Congregavit David omnes electos ex Israel triginta millia, quia Dominus Ecclesiamprimitivam ex Israel instituit, non quidem omnem Israel, sed electos quosquesibiconsocians. Non enim omnes qui ex Israel hi sunt Israelitae, sed filii promissionis deputanturin semine, qui triginta millia referuntur, id est, fidei operibus, et spei firmitateperfecti. Tria enim, propter confessionem sanctae Trinitatis, ad fidem pertinent: decempropter Decalogum legis, ad opera: mille, propter sui perfectionem, ad spem vitaeaeternae, quia superius aliquid non est, sicut numerus millenario major nullusest. Etsi enim millia, sive triginta millia, sive etiam mille millia dixeris, non ipsummille numerando transcendis, sed vel per se, vel per minores numeros saepius dicendomultiplicas. Tria ergo per decem multiplica, ne fides sine operibus mortua sit. Item triginta millia per mille multiplica: ut fides quae per dilectionem operatur,non alibiquam in coelis retributionem speret. Electi igitur ex Israel, populus recte credentes, operantes, sperantes insinuat.VIri autem Juda qui erant cum David, ipsos apostolos et doctores, qui lateri Christiquasi familiarius adhaerebant, indicant: qui utroque stipatus exercitu Dominus, arcamadducere, id est Ecclesiam dilatare, et in eorum qui non crediderunt cordibus fideminserere gaudet. Imponitur autem arca plaustro novo, ut Novi Testamenti gratia renovatis inbaptismo mentibus infundatur: unumque novum, novis viribus conservandummandatur. Erat quidem prius arca in domo Abinadab, qui erat in Gabaa, quia eadem quae nuncpraedicatur Ecclesiae fides, et ante incarnationis dominicae tempus florebat, in hisqui patriarcharum prophetarumquesunt devotionem secuti. Abinadab enim, qui interpretatur pater meus spontaneus, vel Abrahampatrem fidei, vel Moysen legislatorem significat: qui uterque in Gabaa custodit arcam:quia sublimi virtutis exemplo, credentium pectora munit. Unde et Gabaa collis interpretatur, qui est locus in civitateCariathiarim.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 6
    • Congregavit autem rursum omnes electos Israel, triginta millia ut adduceret arcam Dei, imponentes eam in plaustrum novum. Postquam autem venerunt ad arcam Nachon, extendit manum Oza ad arcam Dei, et tenuit eam, quoniam calcitrabant boves, et declinaverunt eam. Iratusque est indignatione Dominus contra Ozam: et percussit eum super temeritate. Qui mortuus est ibi juxta arcam Dei, ( S2, 6, 1, S2, 6, 6 et S2, 6, 7) etc. (voir: Beda, sl) In historia beati regis et prophetae David, qui arcam Dei adduxisse narratur, humilitas approbata, superbia damnata, et temeritas vindicata monstratur. Quia et ipse David, qui coram arca Domini humiliter saltare non erubuit, mox promissionem Filii Dei ex sua stirpe nascituri suscipere promeruit; et conjux, quae eamdem humilitatem despexit, ejus semine fecundari non merita, perpetuae sterilitatis poenas luit. Sacerdos quoque, qui arcam inconsiderata temeritate tetigit, ausus sui reatum immatura morte purgavit. Ubi intueri necesse est, quantum delinquat, qui ad corpus Domini reus accesserit, si devotus ille sacerdos morte mulctatur, qui arcam illam, Dominici videlicet corporis figuram, minori quam debuit veneratione corripuit. Verum, juxta allegoriam, David Christum, arca Ecclesiam significat. Quaesivit autem David arcam in civitatem suam adducere; sed, causa interveniente contraria, ad tempus eam alibi divertit, ac sic deinceps, quod multum delectaverat explevit. Quia Dominus in carne apparens, Evangelium filiis Israel, suae videlicet genti praedicavit; sed caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret. ( Rm, 11) Sed ut haec enucleatius pateant, per singula videamus. Congregavit David omnes electos ex Israel, triginta millia, quia Dominus Ecclesiam primitivam in Israel instituit: non quidem omnem Israel, sed electos quosque sibi consocians. Non enim omnes qui ex Israel, hi sunt Israelitae, sed filii promissionis deputantur in semine. ( Rm, 9) Qui triginta millia fuisse referuntur, id est, fidei operis et spei firmitate perfecti. Tria enim propter confessionem sanctae Trinitatis ad fidem pertinent; Decem propter Decalogum legis ad opera; Mille propter sui perfectionem ad spem vitae aeternae, qua superius aliquid non est, sicut numerus millenario major nullus est. Etsi enim millia, si triginta, si etiam mille millia dixeris, non ipsum mille numerando transcendis, sed vel per se, vel per minores numeros saepius ducendo multiplicas. Tria ergo per decem multiplica, ne fides sine operibus mortua sit. Item triginta per mille multiplica, ut fides quae per dilectionem operatur, non alibi quam in coelis retributionem speret. Electi igitur ex Israel, populos recte credentes, operantes, sperantes insinuent. Viri autem Juda, qui erant cum David, ipsos apostolos et doctores, qui lateri Christi quasi familiarius adhaerebant, indicent. Quo utroque stipatos exercitu Dominus, arcam adducere, id est, Ecclesiam dilatare, et in eorum qui non crediderunt cordibus inserere gaudet. Imponitur autem arca plaustro novo, ut Novi Testamenti gratia renovatis in baptismo mentibus infundatur, vinumque novum novis utribus conservandum mandetur. Erat quidem prius arca in domo Abinadab, qui erat in Gabaa: quia eadem quae nunc praedicatur Ecclesiae fides et ante incarnationis Dominicae tempus florebat in his qui patriarcharum prophetarumque sunt devotionem secuti. Abinadab enim, qui interpretatur pater meus spontaneus, et Abraham patrem fidei, et Moysen legislatorem significat. Qui uterque in Gabaa custodit arcam, quia sublimi virtutis exempla credentium pectora munit. Unde et Gabaa collis interpretatur, qui est locus in civitate Cariathiarim. Elata ergo foris arca, ludebat David et omnis Israel coram Domino diversis musicorum generibus; quia mox inchoante novae gratiae praeconio, Dominus ad exhibendas Deo Patri laudes humilitatis omnes invitat dicens: « Qui mihi ministrat, me sequatur (voir: Jn, 12) ; alii dando per Spiritum sermonem sapientiae, alii sermonem scientiae, alii genera linguarum, alii gratiam sanationum, » etc. (voir: 1Co, 12) Sed his atque hujusmodi charismatum generibus progrediente arca, id est, crescente Ecclesia primitiva, ventum est ad aream Nachon, id est, aream praeparatam, gentium videlicet Ecclesiam, fidei veritate consecrandam, de qua Joannes ait: Quia permundabit aream suam. ( Mt, 3, 12) [mauvais référencement: Mt, 3] Ubi sacerdos qui arcam incautius quasi corrigendo tetigit, mox a Domino percussus occubuit. Quia Judaeorum populus dum gentibus invidet, salutis se munere privat; dum legem vult Evangelio miscere, utriusque sibi gratiam tollit.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Proemium, Caput 3
    • Quare percutitur Oza, qui manu tenuit arcam Domini, ne laberetur e plaustro in terram. Et quid significet temeritas ( S2, 6, 7) ejus, vel recalcitratio bobum, qui trahebant eam. Et reliqua. (voir: S2, 6, 6)