Liber Secundus Samuelis

Caput 6

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23
PrécédentSuivant

V. 23 : Igitur Michol filiae Saul non est natus filius usque in diem mortis suae.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 2, v. 55. 56. :

    Quando Michol David videt ante Deum salientem,

    Despicit hunc; ideo non peperit sobolem.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 6
    • Michol non est natus filius. ( S2, 6, 23) Michol in typo Synagogae sterilis permansit: ecce allegorice. Deinceps moraliter intueri libet quantum virtutum munera David perceperat: atquein his omnibus qui forte se humilitate servabat. Quem enim non extolleret? ora leonum frangere, ursorum brachia dissipare,despectis prioribus fratribus eligi, reprobato rege, ad regni gubernacula ungi,timendum cunctis, uno lapide Goliath sternere, a rege proposita exstinctis Allophylis,numerosa praeputia reportare, promissum tandem regnum percipere, cunctumqueIsraeliticumpopulum sine ulla contradictione possidere? Ecce tamen cum arcam Dei inHierusalem revocat, quasi oblitus praelatum se esse, omnibus admistus populis, antearcam saltabat. Et quia coram arca saltare (ut creditur) vulgi mos fuerat, rex se in divinoobsequio per saltum rotat. Ecce quem Dominus cunctis singulariter praetulit, sese subdidit Domino, etexaequando minimis, abjecta exhibendo contemnitur. Non potestas regni ad memoriam reducitur, nec subjectorum oculis saltandovilescere metuit, non se honore praelatum caeteris (ante ejus arcam qui honoremdesiderat) recognoscit. Coram Deo egit debilia vel extrema, ut illa ex humilitate solidaret, quae coramhominibus gesserat fortia. Quid de ejus factis ab aliis sentiatur ignoro: egoDavid plus saltantem stupeo,quam pugnantem. Pugnando quippe hostes subdidit, saltando autem coram Domino semetipsum; quemMichol Saul filia, adhuc ex tumore regii generis insana, eum humiliatum despiceret,dicens: Quam gloriosus fuit hodie rex Israel, discooperiens se ante ancillas servorum suorum, et nudatus est, quasi si nudetur unus de scurris. ( S2, 6, 20) Protinus audivit: Ante Dominum qui elegit me potius quam patrem tuum. ( S2, 6, 21) Ac paulo post ait: Et ludam et vilior fiam plus quam factus sum, eroque humilis in oculis meis. ( S2, 6, 22) Ac si aperte dicat: Vilescere coram hominibus appeto, quia servare mihi coramDeo ingenium per humilitatem quaero. Sunt vero nonnulli qui de semetipsis humilia sentiunt, quia, in honoribus positi,nihil se esse, nisipulverem favillamque perpendunt; sed tamen coram hominibus vilesapparere refugiunt, et contra hoc, quod de se interius cogitant, quasi rigida exteriusvenustate palliantur. Et sunt nonnulli, qui viles videri ab hominibus appetunt, atque omne quod sunt, sedejectos exhibendo, contemnunt; sed tamen apud se introrsus, quasi ex ipso meritoostensae vilitatis intumescunt, et tanto magis in corde elati sunt, quanto amplius inspecie elationem premunt. Quae utraque unius elationis bella, magna David circumscriptione deprehendit, miravirtute superavit, quia enim de semetipso intus humilia sentiens, honorem exterius nonquaerens, insinuat, dicens: Ludam et vilior fiam. ( S2, 6, 22) Et quia per hoc quod vilem se exterius prius praebuit, nequaquam interiusintumescit,adjungit: Eroque humilis in oculis meis. Ac si dicat: Qualem me exterius despiciens exhibeo, talem me interiusattendo. Quid ergo acturi sunt quos doctrina elevat? si David ex carne sua venturumRedemptorem noverat, ejusque gaudia prophetando nuntiabat, et tamen, in semetipsocervicem cordis, valida discretionis calce deprimebat, dicens: Eroque humilis in oculis meis. ( S2, 6, 22)

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 3
    • Natique sunt filii David in Hebron: fuitque primogenitus ejus Ammon de Achinoam Jezraelitide, et post eum Cheleab de Abigail, uxore Nabal Carmeli. Porro tertius Absalon, filius Maacha filiae Telmai regis Gessur. Quartus autem Adonias filius Haggith, et quintus Saphatia filius Abital. Sextus quoque Jethraam de Egla uxore David, ( Hebr, sl) etc. Quaeritur, cum aliae uxores David supra notatae sint, et non dicantur uxores David, cur hic sola Egla uxor dicatur David? Egla enim ipsa est Michol. Quae ideo uxor ejus hic sola vocatur, eo quod in adolescentia primum ipsam sortitus fuerit in uxorem, quae etiam partu occubuisse dicitur. Unde et in sequentibus scriptum est: Igitur Michol filiae Saul non est natus filius, usque ad diem mortis suae ( S2, 6, 23), quia in ipso partu occubuit. Et quid sex filii qui ei nati sunt in Hebron, nisi perfectionem sanctorum in fide, sermone et opere significant, quae ab Ecclesia matre sponso suo, Salvatori videlicet nostro, quotidie generatur. Ex conjugio ergo spirituali per Spiritus sancti gratiam in aeternam vitam quotidie filii lucis oriuntur.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 2, Caput 6
    • Igitur Michol filiae Saul non est natus filius usque ad diem mortis suae ( S2, 6, 23). Michol ipsa est Egla: haec genuit David Jethraam, cujus partu occubuit.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 2, Caput 3
    • Ponitur in medio tabernaculi quod tetenderat ei David ( Ch1, 1, 16), id est, fides Ecclesiae praedicatur, proficit, inseritur cordibus omnium, quos Dominus ad vitam praeordinaverat aeternam. (voir: Ac, 13, 48) Offert David holocausta et pacifica coram Domino, id est, fidem devotionemque Ecclesiae commendat Patri Christus , qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis ( Rm, 8, 34). Qui in exemplum David fideles humilesque benedicens salubris mysterii pascit alimentis. Partitur singulis collyridam panis unam ( S2, 6, 19) [mauvais référencement: S2, 6, 6] , illius utique qui de coelo descendit, et dat vitam huic mundo. (Joan. VI, 35, 48, etc.) Et assaturam bubulae carnis unam ( S2, 6, 19), illius scilicet vituli saginati, qui pro revertente ad patrem filio juniore mactatus et igne passionis assatus est, dicens: Exaruit velut testa virtus mea ( Ps, 21, 16). Et similam frixam oleo ( S2, 6, 19), carnem videlicet a peccati labe mundissimam, sed ob humanae salutis uberrimam dilectionem, crucis sartagine tostam. Et merito una panis collyrida, et una carnis assatura datur, quia unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus, et pater omnium ( Ep, 4, 5 et Ep, 4, 6). Aliter haec munera fideles accipiunt, quando unus panis et unum corpus multi sumus ( 1Co, 10, 17) in Christo, et suae carnis singuli lasciviam castigantes ac servituti subjicientes, sancti Spiritus igne decoquunt, nec non et fructus operum bonorum, oleo misericordiae pinguissimo compassione proximi fervere faciunt. (voir: S2, 6, 23) At contra filia Saul frustra cubiculum regis ingressa, nullos concepti seminis fructus dat: quia qui verbum Dei aure tenus percipiunt, absque boni operis prole diem perpetuae mortis exspectant. In hac historia beati regis et prophetae David, qua arcam Dei adduxisse narratur, moraliter humilitas approbata, superbia damnata et temeritas vindicata monstratur, quia et ipse David coram arca Domini humiliter saltare non erubuit (voir: S2, 6, 14) , mox promissionem Filii Dei ex sua stirpe nascituri suscipere promeruit: et conjux, quae eamdem illius humilitatem despexit, ejus semine fecundari non merita, perpetuae sterilitatis poenas luit. Intueri enim libet quanta virtutum munera David percipiat, atque in his omnibus, quam fortiter se humilitate servabat. Quem enim non extolleret ora leonum frangere? ursorum brachia dissipare, (voir: S2, 17, 38) despectis prioribus fratribus eligi, (voir: S2, 16, 12 et S2, 18, 28) reprobato rege ad regni gubernacula ungi timendum cunctis uno lapide Goliam sternere (voir: S2, 16, 50) , a rege proposita exstinctis allophylis numerosa praeputia reportare, (voir: S2, 18, 27) promissum tandem regnum percipere, cunctumque Israeliticum populum sine ulla contradictione possidere? (voir: S2, 5, 1) Et tamen cum arcam Dei Hierusalem revocat, quasi oblitus praelatum se omnibus, admistus populis ante arcam saltat. Et quia coram arca saltare, ut creditur, vulgi mos fuerat, rex se in divino obsequio per saltum rotat. Ecce, quem Dominus cunctis singulariter praetulit, sese sub Domino, et exaequando minimis et abjecta exhibendo contemnit. Non potestas regni ad memoriam reducitur, non subjectorum oculis saltando vilescere metuit: non se honore praelatum caeteris, ante ejus arcam, qui honorem dederat recognoscit. Coram Domino egit debilia vel extrema, ut illa ex humilitate solidaret quae coram hominibus gesserat fortia. Quid de ejus factis ab aliis sentiatur, ignoro: ego David plus saltantem stupeo, quam pugnantem; pugnando quippe hostem subdidit, saltando autem coram Domino semetipsum vicit: quem Michol filia Saul adhuc ex tumore regiae gentis insana, cum humiliatum despiceret, dicens: Quam gloriosus fuit hodie rex Israel, discooperiens se ante ancillas servorum suorum, et nudatus est, quasi si nudetur unus de scurris ( S2, 6, 20), protinus audivit: Vivit Dominus, quia ludam ante Dominum qui elegit me potius quam patrem tuum ( S2, 6, 21 et S2, 6, 22). Et paulo post ait: Et ludam, et vilior fiam plusquam factus sum, eroque humilis in oculis meis ( S2, 6, 22). Ac si aperte dicat: Vilescere coram hominibus appeto, quia servare me coram Domino ingenuum per humilitatem quaero. Sunt vero nonnulli qui de semetipsis humilia sentiunt, quia in honoribus positi nihil se esse, nisi pulverem favillamque, perpendunt; sed tamen coram hominibus viles apparere refugiunt, et contra hoc, quod de se interius cogitant, quasi rigida exterius venustate palliantur. Et sunt nonnulli qui viles videri ab hominibus appetunt, atque omne quod sunt, dejectos se exhibendo, contemnunt; sed tamen apud se introrsus, quasi ex ipso merito ostensae vilitatis intumescunt, et tanto magis in corde elati sunt, quanto amplius in specie elationem premunt. Quae utraque unius elationis bella, magna David circumspectione deprehendit, mira virtute superavit. Quia enim de semetipso intus humilia sentiens, honorem exterius non quaerit, insinuat, dicens: Ludam et vilior fiam ( S2, 6, 22). Et quia per hoc quod vilem se exterius praebuit, nequaquam interius intumescit, adjungit: Eroque humilis in oculis meis ( S2, 6, 22); ac si dicat: qualem me exterius despiciens exhibeo, talem me interius attendo. Quid ergo acturi sunt, quos doctrina elevat, si David ex carne sua venturum Redemptorem noverat, ejusque gaudia prophetando nuntiabat, et tamen in semetipso cervicem cordis valida discretionis calce deprimebat, dicens: Eroque humilis in oculis meis ( S2, 6, 22).