V. 39 :
Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul, et Saul genuit Ionathan, et
Melchisua, et Abinadab, et Esbaal.
Poètes
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 4, Caput 8
In Gabaon autem commorati sunt, pater Gabaon Jaiel et nomen uxoris
ejus Maacha
(
Ch1, 9, 35).
Jaiel ipse est, qui in Regum scribitur Abiel pater Chis patris Saul.
Abiel interpretatur, pater meus Deus; Jaiel, desertus Dei,
propter meritorum distantiam.
Et notandum, quia inter filios Jaiel, Ner et Chis vocantur fratres, sicut et
sunt, et in Regum ita habetur.
In sequentibus vero dicitur,
Ner genuit Chis
(
Ch1, 9, 39): non quod eum genuerit, sed quod eum educaverit, genuisse eum
dicitur.
Liber 4, Caput 8
Aminadab filius Saul, in Paralipomenon
(voir:
Ch1, 9, 39)
: In Regum vero, ubi occisus est cum patre, Abinadab vocatur, id est,
pater meus votum.
In aliis vero locis Jesbi, id est, coaequatus.
Liber 4, Caput 8
Asbaal filius Saul
(voir:
Ch1, 9, 39)
, ipse est Isboseth.
Esbaal interpretatur, ignis maritus.
Isboseth, vir confusionis.
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)