V. 19 :
Sellum vero filius Core filii Abiasaph, filii Core, cum fratribus suis, et
domo patris sui, hi sunt Coritae super opera ministerii, custodes vestibulorum
tabernaculi: et familiae eorum per vices castrorum Domini custodientes
introitum.
Poètes
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 4, Caput 8
Sellum vero filius Core, filii Abiasaph, filii Core
(
Ch1, 9, 19).
Hic prior Core per Aleph scribitur, et sonat Core: secundus vero per Heth, et
sonat Corach.
Core, clamans; Corach, calvus: ipse est qui in Numeris
scribitur
(voir:
Nb, 16 et
Nb, 26)
.
Hi sunt Coritae super opera ministerii custodes vestibulorum tabernaculi
(voir:
Ch1, 9, 19)
.
Isti custodiebant ostium tabernaculi exterius.
Patres vero eorum, qui subter scribuntur, et qui in Psalterio titulos habent,
ipsi custodiebant ostium interius tabernaculi Domini, et erant cantores
castrorum Domini.
Tabernaculum dicit, ubi Dominus requiescebat.
His quatuor excubiis creditus erat omnis numerus janitorum: et quatuor
partes, quibus observabant custodes domus Domini, descriptae sunt in libro
Numerorum
(voir:
Nb, 3)
.
Erant enim in unaquaque parte quinquaginta et tres, qui faciunt ducentos
duodecim.
Phinees filius Eleazar erat dux eorum coram Domino.
Hic monstratur Phinees adhuc in eo tempore vivere, et in tabernaculo vicibus
suis excubare.
Hae sunt vices viginti quatuor, quae in sequentibus describuntur, quarum in
Evangelio mentio est
(voir:
Lc, 1)
, de vice Abia.
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)