Liber Secundus Paralipomenon

PrécédentSuivant

V. 11 : Et eduxerunt filium regis, et imposuerunt ei diadema et testimonium, dederuntque in manu eius tenendam legem, et constituerunt eum regem: unxit quoque illum Ioiada pontifex, et filii eius: imprecatique sunt ei, atque dixerunt: Vivat rex.

Poètes

Commentaires

Beda (672-735)

  • Liber 1, Caput 19
    • Produxitque filium regis, et posuit super eum diadema et testimonium ( R4, 11, 12). Quod sequitur de eodem: Produxit filium regis, et posuit super eum diadema et testimonium ( R4, 11, 12), in diademate insigne capitis regium, in testimonio designat decreta legis Dei, quibus quid agere rex debeat, qualiter vivere praecipitur. Denique in libro Verborum dierum apertius: Et imposuerunt , inquit, ei diadema, dederuntque in manu ejus tenendam legem ( Ch2, 23, 11) ; et magnae utique erat salutarisque prudentiae, ut post tyrannicae impiaeque necem reginae, succedenti in regnum filio regis legitimi, cum ipso regni habitu simul disciplina legis Dei servanda committeretur, ut qui se praelatum populo regendo videret, ipse se regendum divinis legibus subdi debere meminisset.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 5, Caput 23
    • Imposuerunt super eum diadema et testimonium (voir: Ch2, 23, 11) . Testimonium erant Phylacteria, eo quod in illis decem verba legis essent. Unxitque eum Joiada pontifex et filii ejus ( Ch2, 23, 11). Zachariam dicit, qui propheta erat, quem postea idem Joas interfecit, ut ad magnum damnationis ejus pertineret augmentum, eum interficere, qui se in regem unxerat.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 4, Caput 2
    • Quod sequitur de eodem: Produxitque filium regis, et posuit super eum diadema, et testimonium ( R4, 11, 12), in diademate insigne capitis regium: in testimonio designat decreta legis Dei, quibus quid agere rex debeat, et qualiter vivere, praecipitur. Denique in libro verborum dierum apertius: Et imposuerunt, inquit, ei diadema, dederuntque in manu ejus tenendam legem ( Ch2, 23, 11). Et magnae utique erat, salutarisque prudentiae, ut per tyrannicae, impiaeque reginae necem, succedente in regnum filio regis legitimi, cum ipso regum habitu, simul disciplina legis Dei servanda committetur, et qui se praelatum populo regendo videret, ipse se regendum divinis legibus subdi debere meminisset.