V. 27 :
Porro filii eius, ac summa pecuniae quae adunata fuerat sub eo, et instauratio
domus Dei, scripta sunt diligentius in libro regum: regnavit autem Amasias
filius eius pro eo.
Poètes
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 5, Caput 24
Porro filii ejus et summa pecuniae
(voir:
Ch2, 24, 27)
; filios ejus, quos Syri interfecerunt coram eo, facientes in eum
ignominiosa judicia, sive quia turpes in eum res egerunt, sive quia
interficientes filios ejus improperabant ei scelus, quod iste in Zachariam
perpetraverat.
In Hebraeo: Et fundamentum domus Dei, eo quod sanguis Zachariae
usque ad fundamentum templi et altaris pervenerit.
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)