V. 7 :
Athalia enim impiissima, et filii eius, destruxerunt domum Dei, et de
universis quae sanctificata fuerant in templo Domini, ornaverunt fanum Baalim.
Poètes
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 5, Caput 24
Athalia enim impiissima et filii ejus destruxerunt domum
Domini
(
Ch2, 24, 7).
Filios ejus, sacerdotes idolorum dicit, plerumque enim in sacro eloquio filii
non nascendo, sed imitando vocantur.
Destruxerant autem domum Dei, sive spoliando istam ornamentis, sive ut
ferunt, terraemotu facto, sicut tempore Oziae: ut sicut illo intrante cum
thuribulo, ita etiam Athalia idola in domum Domini mittere nitente, terraemotus
factus sit.
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)