V. 22 :
Anno autem primo Cyri regis Persarum, ad explendum sermonem Domini quem
locutus fuerat per os Ieremiae, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis
Persarum: qui iussit praedicari in universo regno suo, etiam per scripturam,
dicens:
Poètes
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 5, Caput 35
Anno primo Cyri regis Persarum, ad explendum sermonem Domini,
quem locutus fuerat per os Jeremiae, suscitavit Dominus spiritum Cyri
regis Persarum, qui jussit praedicari in universo regno suo, etiam per
scripturam dicens: Haec dicit Cyrus rex Persarum: Omnia regna terrae
dedit mihi Dominus Deus coeli, et ipse praecepit mihi, ut aedificarem ei
domum in Jerusalem
(
Ch2, 36, 22 et
Ch2, 36, 23).
Audierat enim prophetiam Isaiae, in qua dixerat: Haec dicit Dominus christo
meo Cyro: cujus apprehendi manum
(voir:
Esd, 1)
.
Ezras scriba ei haec legit, et idcirco dixit sibi a Domino hoc praeceptum de
cunctis regibus terrarum.
Hi duo per prophetiam antequam nascerentur, propriis nominibus vocati sunt,
id est, Josias et Cyrus.
Josias, ut destrueret idola, et cultum Dei renovaret.
Cyrus, ut ruinas templi instauraret.
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)