Liber Secundus Paralipomenon

PrécédentSuivant

V. 23 : Haec dicit Cyrus rex Persarum: Omnia regna terrae dedit mihi Dominus Deus caeli, et ipse praecepit mihi ut aedificarem ei domum in Ierusalem, quae est in Iudaea: quis ex vobis est in omni populo eius? sit Dominus Deis suus cum eo, et ascendat.

Poètes

Commentaires

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 5, Caput 35
    • Anno primo Cyri regis Persarum, ad explendum sermonem Domini, quem locutus fuerat per os Jeremiae, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum, qui jussit praedicari in universo regno suo, etiam per scripturam dicens: Haec dicit Cyrus rex Persarum: Omnia regna terrae dedit mihi Dominus Deus coeli, et ipse praecepit mihi, ut aedificarem ei domum in Jerusalem ( Ch2, 36, 22 et Ch2, 36, 23). Audierat enim prophetiam Isaiae, in qua dixerat: Haec dicit Dominus christo meo Cyro: cujus apprehendi manum (voir: Esd, 1) . Ezras scriba ei haec legit, et idcirco dixit sibi a Domino hoc praeceptum de cunctis regibus terrarum. Hi duo per prophetiam antequam nascerentur, propriis nominibus vocati sunt, id est, Josias et Cyrus. Josias, ut destrueret idola, et cultum Dei renovaret. Cyrus, ut ruinas templi instauraret.