Liber Secundus Paralipomenon

PrécédentSuivant

V. 10 : Igitur in die vigesimo tertio mensis septimi, dimisit populos ad tabernacula sua, laetantes atque gaudentes super bono quod fecerat Dominus Davidi, et Salomoni, et Israeli populo suo.

Poètes

Commentaires

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 5, Caput 8
    • Laetantes atque gaudentes super bonis, quae fecerat Dominus David et Salomon et Israel populo suo ( Ch2, 7, 10). Quia David, dimisso peccato Uriae Ethaei, regnum concessit in sempiternum. Et Salomoni, quem lex prohibebat Ecclesiam Dei intrare, non solum veniam, sed etiam regnum concessit: et Israel, qui post multitudinem praevaricationum, templum in quo Dominum invocarent, requiem et Dei gratiam meruerunt.