Liber Secundus Paralipomenon

PrécédentSuivant

V. 9 : Fecitque die octavo collectam, eo quod dedicasset altare septem diebus, et solemnitatem celebrasset diebus septem.

Poètes

Commentaires

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 5, Caput 6
    • Fecitque die octava collectam ( Ch2, 7, 9). Haec est collecta, quae in libro Numerorum [ Al. Levitici] scribitur. Dies octavus erit vobis celeberrimus atque sanctissimus. Est enim coetus atque collectae. Duabus enim vicibus in anno hae collectae colligebantur, id est, die octavo Paschae, et die octavo Tabernaculorum. Et notandum, quod in ea quae in Pascha celebrabatur, dicitur: Celebrabitis collectam Domino Deo nostro (voir: Dt, 16) (Deut. XVI). In ea vero quae in solemnitate Tabernaculorum, Celebrabitis collectam vobis.