Liber Secundus Paralipomenon

PrécédentSuivant

V. 21 : At ille respondit: Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius. Dixitque Dominus: Decipies, et praevalebis: egredere, et fac ita.

Poètes

Commentaires

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 4, Caput 2
    • Interea sequitur Scriptura de visione Micheae prophetae, ubi ait ad Achab: Vidi Dominum sedentem super solium suum, et omnem exercitum coeli a dextris, et a sinistris ejus, et dictum est: In quo deciviam Achab, ut ascendat, et cadat in Ramoth Galaad? Et dixit unus verba hujusmodi; et alius aliter. Et egressus unus dixit: ego decipiam Achab. Et dictum est ei: in quo decipies? qui respondit dicens: egrediar, et ero mendax spiritus in ore omnium prophetarum ejus ( R3, 22, 19, R3, 22, 20, R3, 22, 21 et R3, 22, 22). Quid per solium Domini, nisi angelicas potestates accipimus, quarum alis praesidens inferius cuncta disponit? Et quid exercitus coeli, nisi ministrantium angelorum multitudo describitur? Quid est ergo quod exercitus coeli a dextris, et a sinistris ejus stare perhibetur? Deus enim, qui ita est intra omnia, ut etiam sit extra omnia, incircumscriptus est: et veritas illa, aeterna beatitudo, quae dextera ejus dicitur, sinistram non habet, quia nihil est quod displiceat, quia simul omnia contuetur, simul cuncta aspicit; ea autem, in quibus et bonus spiritus vivit, et malus, exercitum coeli a dextris, et a sinistris ejus habere describitur. Unde per dexteram intelligimus angelos electos: per sinistram vero spiritus reprobos. Non enim ministrant Deo solummodo boni, qui adjuvant, sed etiam mali qui probant, non solum quia a culpa redeuntes sublevant, sed etiam quia redire nolentes gravant. Nec movere debet quod exercitus coeli etiam repulsi angeli vocantur, quia et ipsi quamvis ab aethereo coelo expulsi sunt, adhuc tamen in aereo coelo demorantur: quas enim suspendi in aere novimus, aves coeli nominamus. Et de eisdem spiritibus Paulus dicit : Contra spiritualia nequitiae in coelestibus ( Ep, 6, 12). Quorum caput enuntians ait : Secundum principem potestatis aeris hujus ( Ep, 2, 2). Ad dexteram ergo et sinistram exercitus stat, quia voluntas electorum spirituum divinae pietati concordat, et reproborum sensus suae malitiae serviens, judicio districtionis ejus obtemperat: unde et mox spiritus fallax in medio prosilisse describitur, per quem Achab rex exigentibus suis meritis decipiatur: neque enim fas est credere bonum spiritum, fallaciae deservire voluisse, ut diceret: Egrediar et ero mendax spiritus in ore omnium prophetarum ejus; ( R3, 22, 22 et Ch2, 18, 21) sed quia Achab rex peccatis praecedentibus dignus erat, ut tali debuisset deceptione damnari, quatenus qui saepe volens ceciderat in culpam, quandoque nolens caperetur ad poenam; occulta justitia, licentia malignis spiritibus datur, ut quos volentes in peccati laqueo strangulant, in peccati poenam etiam nolentes trahant. Sed quomodo Deus haec agat ubique praesens, et ubique totus, ac semper praesens, et quomodo ejus simplicem, et incommutabilem, aeternamque veritatem consulant sancti Angeli, omnesque ab eodem creati sublimes, et mundissimi spiritus, atque id quod in eo sempiterne justum vident, pro congruentia rerum inferarum, temporaliter peragant: quomodo etiam lapsi spiritus, qui in veritate non steterunt propter immunditiam, et infirmitatem concupiscentiarum, et poenarum suarum non valentes praesentem intrinsecus contueri, et consulere veritatem, signa forinsecus per creaturam exspectent, eisque moveantur, sive ad faciendum aliquid, sive ad non faciendum: quove modo cogantur aeterna lege, qua universitas regitur, vincti, atque constricti, vel sinente Deo operari, vel cedere jubenti, et complecti arduum, et explicare longissimum est.