Liber Tertius Regum

Caput 12

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33
PrécédentSuivant

V. 24 : Haec dicit Dominus: Non ascendetis, neque bellabitis contra fratres vestros filios Israel: revertatur vir in domum suam: a me enim factum est verbum hoc. Audierunt sermonem Domini, et reversi sunt de itinere, sicut eis praeceperat Dominus.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 3, v. 83. 84. 85. 86. :

    Nomine Semeias vates fuit; ille catervas

    Ut tot abire videt, sic ad eas perhibet:

    Integritas regni pro David erat Salomoni,

    Sed Roboam fit honor pro Salomone minor.
  • liber 3, v. 87. 88. :

    Iuda revertatur; non Israel interimatur,

    Sed sedeat proprio Ieroboam solio.

Ps. Hildebertus Cenomanensis Pseudo-Hildebertus

  • liber 3, v. 375. 376. :

    A domino missus semeias nuncia narrat

    Qui populo fratri bella ferenda vetat
  • liber 3, v. 377. 378. :

    Huius enim cause dum extitit auctor et ipse

    Pro salomone suam separat ecclesiam.
  • liber 3, v. 379. 380. :

    Credit ei roboam populusque reversus ad horam

    Et ceptum pariter quisque reliquit iter.

Commentaires