v. 1 :Confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis, et affinitate coniunctus est Pharaoni regi Aegypti: accepit namque filiam eius, et adduxit in civitatem David, donec compleret aedificans domum suam, et domum Domini, et murum Ierusalem per circuitum.
v. 2 :Attamen populus immolabat in excelsis: non enim aedificatum erat templum nomini Domini usque in diem illum.
v. 3 :Dilexit autem Salomon Dominum, ambulans in praeceptis David patris sui, excepto quod in excelsis immolabat, et accendebat thymiama.
v. 4 :Abiit itaque in Gabaon, ut immolaret ibi: illud quippe erat excelsum maximum: mille hostias in holocaustum obtulit Salomon super altare illud in Gabaon.
v. 5 :Apparuit autem Dominus Salomoni per somnium nocte, dicens: Postula quod vis ut dem tibi.
v. 6 :Et ait Salomon: Tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam, sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate et iustitia, et recto corde tecum: custodisti ei misericordiam tuam grandem, et dedisti ei filium sedentem super thronum eius, sicut est hodie.
v. 7 :Et nunc Domine Deus, tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo: ego autem sum puer parvulus, et ignorans egressum et introitum meum.
v. 8 :Et servus tuus in medio est populi quem elegisti, populi infiniti, qui numerari et supputari non potest prae multitudine.
v. 9 :Dabis ergo servo tuo cor docile, ut populum tuum iudicare possit, et discernere inter bonum et malum. Quis enim poterit iudicare populum istum, populum tuum hunc multum?
v. 10 :Placuit ergo sermo coram Domino, quod Salomon postulasset huiuscemodi rem.
v. 11 :Et dixit Dominus Salomoni: Quia postulasti verbum hoc, et non petisti tibi dies multos, nec divitias, aut animas inimicorum tuorum, sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum iudicium:
v. 12 :ecce feci tibi secundum sermones tuos, et dedi tibi cor sapiens et intelligens, in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit, nec post te surrecturus sit.
v. 13 :Sed et haec quae non postulasti, dedi tibi: divitias scilicet, et gloriam, ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis retro diebus.
v. 14 :Si autem ambulaveris in viis meis, et custodieris praecepta mea et mandata mea, sicut ambulavit pater tuus, longos faciam dies tuos.
v. 15 :Igitur evigilavit Salomon, et intellexit quod esset somnium: cumque venisset Ierusalem, stetit coram arca foederis Domini, et obtulit holocausta, et fecit victimas pacificas, et grande convivium universis famulis suis.
v. 16 :Tunc venerunt duae mulieres meretrices ad regem, steteruntque coram eo:
v. 17 :quarum una ait: Obsecro, mi domine: ego et mulier haec habitabamus in domo una, et peperi apud eam in cubiculo.
v. 18 :Tertia autem die postquam ego peperi, peperit et haec: et eramus simul, nullusque alius nobiscum in domo, exceptis nobis duabus.
v. 19 :Mortuus est autem filius mulieris huius nocte: dormiens quippe oppressit eum.
v. 20 :Et consurgens intempestae noctis silentio, tulit filium meum de latere meo, ancillae tuae dormientis, et collocavit in sinu suo: suum autem filium, qui erat mortuus, posuit in sinu meo.
v. 21 :Cumque surrexissem mane ut darem lac filio meo, apparuit mortuus: quem diligentius intuens clara luce, deprehendi non esse meum quem genueram.
v. 22 :Responditque altera mulier: Non est ita ut dicis, sed filius tuus mortuus est, meus autem vivit. E contrario illa dicebat: Mentiris: filius quippe meus vivit, et filius tuus mortuus est. Atque in hunc modum contendebant coram rege.
v. 23 :Tunc rex ait: Haec dicit: Filius meus vivit, et filius tuus mortuus est: et ista respondit: Non, sed filius tuus mortuus est, meus autem vivit.
v. 24 :Dixit ergo rex: Afferte mihi gladium. Cumque attulissent gladium coram rege,
v. 25 :Dividite, inquit, infantem vivum in duas partes, et date dimidiam partem uni, et dimidiam partem alteri.
v. 26 :Dixit autem mulier, cuius filius erat vivus, ad regem (commota sunt quippe viscera eius super filio suo): Obsecro, domine, date illi infantem vivum, et nolite interficere eum. E contrario illa dicebat: Nec mihi nec tibi sit, sed dividatur.
v. 27 :Respondit rex, et ait: Date huic infantem vivum, et non occidatur: haec est enim mater eius.
v. 28 :Audivit itaque omnis Israel iudicium quod iudicasset rex, et timuerunt regem, videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum iudicium.