Liber Secundus Samuelis

Caput 4

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12
PrécédentSuivant

V. 4 : Erat autem Ionathae filio Saul filius debilis pedibus: quinquennis enim fuit, quando venit nuntius de Saul et Ionatha ex Iezrahel. Tollens itaque eum nutrix sua, fugit: cumque festinaret ut fugeret, cecidit, et claudus effectus est: habuitque vocabulum Miphiboseth.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 4
    • Erat autem Jonathae, filii Saul, filius debilis pedibus;quinquennis enim fuit, quando venit nuntius de Saul et Jonathan ex Jezrael, ( S2, 4, 4) etc. Videntes vero Banaa et Rechab a Miphiboseth suum proditum esse consilium,timore perterriti, fuga lapsi sunt in Gethaim, fueruntque ibi advenae usque ad tempusillud. Tempus illud, intelligendum est quando inde reversi domum Isboseth, fervente dieingressi sunt, assumentes spicam tritici et percutientes eum in inguine. Spicas tritici quasi causam primitiarum tulerunt, ut honorem regi deferreviderentur, et eorum dolus nequaquam deprehenderetur. Mystice autem ostiaria triticum purgat, cum mentis custodia discernendo virtutes avitiis separat. Quae si obdormierit, in mortem proprii domini sui insidiatores admittet, quia cumdiscretionis sollicitudo cessaverit,ad interficiendum animum, malignis spiritibus iterpandit. Qui ingressi spicas tollunt, quia mox bonarum cogitationum germina auferunt. Atque in inguine feriunt, quia virtutem cordis delectationes carnisoccidunt. In inguine quippe ferire, est vitam mentis carnis delectatione perforare. Nequaquam vero Isboseth iste inopinata morte succumberet, si non ad ingressumdomus mulierem, id est ad mentis aditum mollem custodiam deputasset. Fortis namque vigilque sensus praeponi cordis foribus debet, quem nec negligentiaesomnus opprimat, nec ignorantiae error fallat. Unde bene et Isboseth appellatus est, qui custode femina hostilibus gladiisnudatur. Isboseth quippe vir confusionis dicitur: vir autem confusionis est, quiforti mentis custodia munitus nonest, quia dum virtutes se agere aestimat,subintrantia vitia nescientem neCant. Tota itaque virtute muniendus est aditus mentis:nequando eam insidiantes hostes penetrent foramine neglectae cogitationis. Hinc Salomon ait: Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit. ( Pr, 4) Virtutes ergo quas agimus, dignum est, ut summopere ab intentionis originepensemus: ne ex malo ortu prodeant, etiam recta quae ostentant.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 4
    • Erat autem Jonathae, filio Saul, filius debilis pedibus. Quinquennis vero fuit, quando venit nuntius de Saul et Jonatha ex Jezrael, ( S2, 4, 4) etc. Videntes vero Baana et Rachab a Miphiboseth suum proditum consilium esse, timore perterriti fuga lapsi sunt in Gethaim, fueruntque ibi advenae usque ad tempus illud. Tempus illud intelligendum est, quando inde reversi domum Isboseth ferventi die ingressi sunt, assumentes spicas tritici et percutientes eum in inguine. Spicas tritici quasi causa primitiarum tulerunt, ut honorem regi deferre viderentur, et eorum dolus nequaquam deprehenderetur. (voir: Greg, sl) Mystice autem ostiaria triticum purgat, cum mentis custodia discernendo virtutes a vitiis separat. Quae si obdormierit, in mortem proprii domini insidiatores admittit: quia cum discretionis sollicitudo cessaverit, ad interficiendum animum malignis spiritibus iter pandit. Qui ingressi spicas tollunt, quia mox bonarum cogitationum germina auferunt, atque in inguine feriunt, quia virtutem cordis delectatione carnis occidunt. In inguine quippe ferire, est vitam mentis carnis delectatione perforare. Nequaquam vero Isboseth iste inopinata morte succumberet, si non ad ingressum domus mulierem, id est, ad mentis aditum, mollem custodiam deputasset. Fortis namque vigilque sensus praeponi cordis foribus debet: quem negligentiae somnus non opprimat, nec ignorantiae error fallat. Unde bene et Isboseth appellatus est, qui, custode femina, hostilibus gladiis nudatur: Isboseth quippe vir confusionis dicitur. Vir autem confusionis est, qui forti mentis custodia munitus non est, quia dum virtutes se agere aestimat, subintrantia vitia nescientem neCant. Tota namque virtute muniendus est aditus mentis, ne quando eam insidiantes hostes penetrent foramine neglectae cogitationis.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 2, Caput 4
    • Erat autem Jonathae filio Saul filius debilis pedibus: quinquennis enim fuit quando venit nuntius de Saul, et Jonathan ex Jezrael ( S2, 4, 4), et caetera sequentia. Videntes vero Baana et Rechab a Mifiboseth suum proditum esse consilium, timore perterriti, fuga lapsi sunt in Gethaim: fueruntque ibi advenae usque ad tempus illud. Tempus illud intelligendum est, quando inde reversi domum Isboseth fervente die ingressi sunt, assumentes spicas tritici, et percutientes cum in inguine. Spicas tritici quasi causa primitiarum tulerunt, ut honorem regi deferre viderentur, et eorum dolus nequaquam deprehenderetur.