Liber Psalmorum

Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9
PrécédentSuivant

V. 3 : Ierusalem, quae aedificatur ut civitas, cuius participatio eius in idipsum.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 4, Caput 22
    • Expleto tandem tam laborioso opere, auxiliatus Omnipotentis ope, in calce supplexlectorem exoro ut, si dignum lectione vel transcriptione eum duxerit, Domino gratiasgratanter referat, qui est pater luminis, a quo omne datum optimum, et omne donum perfectum datur: ( Jc, 1) qui dat abundanter, et non improperat qui mihi licet indigno ac humillimo juxtasolertiam doctorum dedit et amorem et auxilium considerandi mirabilia de legesua. Quod si secus quam optabam evenisse reperit, simul exoret ut meae ignorantiae acerrori a Domino venia tribuatur, et nullatenus litteratoriam urbanitatem et venustatemeloquentiae requirat, sed potiussensum hujus operis diligenter perlustret, praesertimcum non res ac sensus propter litteras, sed litterae ad manifestationem rerum suntrepertae. Simul etiam velut flexis poplitum genibus cernuus deprecor, ut tandem dignetur sialiquid utilitatis invenerit, devotus exorare divinam clementiam, ut, licet inperegrinatione hujus labentis saeculi, veram commissorum meorum gerere poenitudinem,et post excursum septem dierum, velut post septuaginta annos hujus captivitatis,exutus ab omni potestate regis Babylonii et servitute captivantium, valeam, juvanteSpiritu sancto, qui septiformis dicitur, visionem pacis, coelestis videlicetHierusalem ac civitatis Domini, de qua dicitur: Hierusalem quaeaedificatur ut civitas, ( Ps, 121, 3) [mauvais référencement: Ps, 121] ingredi, et vultum Conditoris Regis nostri per saecula contemplari,praestanteipso, « in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. » Amen.