V. 9 :
Signa nostra non vidimus; iam non est propheta; et nos non cognoscet amplius.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 4, Caput 5
Quia ergo diem signorum habent, salubriter attendant si promissa signa
jam videant. Nam qui mundi gloriam contemnere nondum didicit,
primum signum audire promissum potuit, sed non vidit
ostensum. Si contemplativae vitae robur et dulcedinem nescit,
sequentis signi bonum videre non meruit. Si altitudinem
Scripturarum per intimae eruditionis notitiam non conscendit, ad collem
Domini nondum venit. Si supervenientis in se Spiritus sancti
virtutem nondum habet, prophetare non potest. Sine illo
etenim spiritu pastor carnalis est, et quod loquitur, non ad dignitatem
praedicationis referri potest, sed ad ausum temeritatis. Qua
ergo formidine nos miseri terreri possumus? Ecce enim aliorum
ducatum suscepimus, qui virtutem suscepti regiminis non
habemus. Signa spiritualis praelationis audivimus quae in
nobis per lucem experientiae non videmus. Terrena
concupiscimus, curis exterioribus occupamur, et tanto longius a coelesti
contemplatione repellimur, quanto terrenorum actuum sollicitudine
praegravamur. Hac quoque terrenae vitae mole depressi, quando
illum splendorem intimae gloriae Redemptoris attingere, quando ad
altissimos sanctarum Scripturarum sensus possumus pervenire?
Sed et coelestia, quae nescimus, loqui quasi nota non,
possumus. Et qui per quietem amori internae vitae vacare
nolumus, insilientem in nos spiritum Domini non sentimus.
Nota ergo et non habita signa nos terreant: ut cum pro negligentiae
nostrae immensitate compungimur, virtutem suscepti ordinis per fletus et
lamenta requiramus. Hinc Psalmista voce infirmorum deplorat
dicens:
Signa nostra non vidimus, jam non est propheta.
(
Ps, 73, 9) Nam propheta est, cum jam dicta haec prophetiae signa
ei adesse praevidentur. Si ergo ad culmen praelationis
assumitur, non se teneat, quod est altitudine ordinis, sed quod est
virtute perfectionis. Dicat ergo: Signa nostra non
vidimus, jam non est propheta. Quasi
dicat: Esse nunc prophetam dicerem, si dona spiritus cernerem, quibus
prophetae persona fulgere debet. Qui ergo suscepti ordinis
pastoralis perfectionem audivit quam in se obtinere vivendo non meruit,
idoneus sanctae Ecclesiae doctor non est. In primo igitur
rege, pastorum omnium sanctae Ecclesiae profectus ostenditur, dum
dicitur:
Venerunt ei omnia signa haec in die illa.
(
S1, 10, 9) Et quia idem profectus electorum praedicatorum
mirabilis est, sequitur:
Videntes autem eum, qui noverant eum heri et nudiustertius,
quod esset cum prophetis, et prophetaret, dixerunt ad invicem:
Quaenam res est, quae accidit filio Cis? Num Saul inter
prophetas?
(
S1, 10, 11)
Commentaires
Gregorius I (540-604)