v. 1 :Erat autem rex Salomon regnans super omnem Israel:
v. 2 :et hi principes quos habebat: Azarias filius Sadoc sacerdotis:
v. 3 :Elihoreph et Ahia filii Sisa scribae: Iosaphat filius Ahilud a commentariis:
v. 4 :Banaias filius Ioiadae super exercitum: Sadoc autem et Abiathar sacerdotes:
v. 5 :Azarias filius Nathan super eos qui assistebant regi: Zabud filius Nathan sacerdos, amicus regis:
v. 6 :et Ahisar praepositus domus: et Adoniram filius Abda super tributa.
v. 7 :Habebat autem Salomon duodecim praefectos super omnem Israel, qui praebebant annonam regi et domui eius: per singulos enim menses in anno, singuli necessaria ministrabant.
v. 8 :Et haec nomina eorum: Benhur in monte Ephraim.
v. 9 :Bendecar in Macces, et in Salebim, et in Bethsames, et in Elon, et in Bethanan.
v. 10 :Benhesed in Aruboth: ipsius erat Socho, et omnis terra Epher.
v. 11 :Benabinadab, cuius omnis Nephath Dor: Tapheth filiam Salomonis habebat uxorem.
v. 12 :Bana filius Ahilud regebat Thanac et Mageddo, et universam Bethsan, quae est iuxta Sarthana subter Iezrahel, a Bethsan usque Abelmehula e regione Iecmaan.
v. 13 :Bengaber in Ramoth Galaad: habebat Avothiair filii Manasse in Galaad: ipse praeerat in omni regione Argob, quae est in Basan, sexaginta civitatibus magnis atque muratis quae habebant seras aereas.
v. 14 :Ahinadab filius Addo praeerat in Manaim.
v. 15 :Achimaas in Nephthali: sed et ipse habebat Basemath filiam Salomonis in coniugio.
v. 16 :Baana filius Husi in Aser, et in Baloth.
v. 17 :Iosaphat filius Pharue in Issachar.
v. 18 :Semei filius Ela in Beniamin.
v. 19 :Gaber filius Uri in terra Galaad, in terra Sehon regis Amorrhaei et Og regis Basan, super omnia quae erant in illa terra.
v. 20 :Iuda et Israel innumerabiles, sicut arena maris in multitudine: comedentes, et bibentes, atque laetantes.
v. 21 :Salomon autem erat in ditione sua, habens omnia regna a flumine terrae Philisthiim usque ad terminum Aegypti: offerentium sibi munera, et servientium ei cunctis diebus vitae eius.
v. 22 :Erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta cori similae, et sexaginta cori farinae,
v. 23 :decem boves pingues, et viginti boves pascuales, et centum arietes, excepta venatione cervorum, caprearum, atque bubalorum, et avium altilium.
v. 24 :Ipse enim obtinebat omnem regionem quae erat trans flumen, a Thaphsa usque ad Gazan, et cunctos reges illarum regionum: et habebat pacem ex omni parte in circuitu.
v. 25 :Habitabatque Iuda et Israel absque timore ullo, unusquisque sub vite sua et sub ficu sua, a Dan usque Bersabee, cunctis diebus Salomonis.
v. 26 :Et habebat Salomon quadraginta millia praesepia equorum currilium, et duodecim millia equestrium.
v. 27 :Nutriebantque eos supradicti regis praefecti: sed et necessaria mensae regis Salomonis cum ingenti cura praebebant in tempore suo.
v. 28 :Hordeum quoque, et paleas equorum et iumentorum, deferebant in locum ubi erat rex, iuxta constitutum sibi.
v. 29 :Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni, et prudentiam multam nimis, et latitudinem cordis quasi arenam quae est in littore maris.
v. 30 :Et praecedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Aegyptiorum,
v. 31 :et erat sapientior cunctis hominibus: sapientior Ethan Ezrahita, et Heman, et Chalcol, et Dorda filiis Mahol: et erat nominatus in universis gentibus per circuitum.
v. 32 :Locutus est quoque Salomon tria millia parabolas: et fuerunt carmina eius quinque et mille.
v. 33 :Et disputavit super lignis a cedro quae est in Libano, usque ad hyssopum quae egreditur de pariete: et disseruit de iumentis, et volucribus, et reptilibus, et piscibus.
v. 34 :Et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis, et ab universis regibus terrae qui audiebant sapientiam eius.