Liber Tertius Regum

Caput 4

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34
PrécédentSuivant

V. 27 : Nutriebantque eos supradicti regis praefecti: sed et necessaria mensae regis Salomonis cum ingenti cura praebebant in tempore suo.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 4
    • Habebat Salomon quadraginta millia praesepia equorum currilium, et duodecim millia equestrium,nutriebantque eos supradicti regis praefecti. ( R3, 4, 26 et R3, 4, 27) Quid per quadragenarum numerum; nisi tempora legis priscae designantur? Quia etMoyses illam accepturus quadraginta diebus jejunavit, et populus Israeliticus, qui peream instruebatur, quadraginta annis in eremo mansit. Duodenarius vero numerus praesens tempus significat, in quo apostolica doctrinaNovi Testamenti populum nutrit. Bene quoque per quadragenarium, sive duodenarium numerum, praesepia equorumSalomonis numerantur; quia in utroque populo legali videlicet et evangelico, illi quiminus intelligentes fuerunt, ad praesepia sanctarum Scripturarum invitantur, utpabulum ibi sacrae doctrinae acciperent, quatenus equitatui summi regis habiles fierent; nutriebantque eos supradicti regis praefecti, ( R3, 4, 27) cum unusquisque doctorum, sermone fidei et exemplo bonae operationis, satagitpastum illis salubrem conferre, unde subsequens Scriptura de eis dicit:
  • Liber 3, Caput 4
    • Sed et necessaria mensae regis Salomonis, cum ingenti cura praebebant tempore suo. Hordeum quoque et paleas equorum et jumentorum deferebant in locum, ubi erat rex juxta constitutum sibi. ( R3, 4, 27 et R3, 4, 28) Quia ne quid desit his qui in domo regis manent, totus ordo sanctorumpraedicatorum, scribendo scilicet et loquendo laborat, ut mensa Domini abundet incopia librorum, et decentem pastum inde habeant quique fidelium.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 4
    • Habebat Salomon quadraginta millia praesepia equorum currulium et duodecim millia equestrium. Nutriebantque eos supradicti regis praefecti. ( R3, 4, 26 et R3, 4, 27) Quid per quadragenarium numerum nisi tempora legis priscae designantur? Quia et Moyses, illam accepturus, quadraginta diebus jejunavit (voir: Ex, 34) ; et populus Israeliticus, qui per eam instruebatur, quadraginta annis in eremo mansit. Duodenarius vero numerus praesens tempus significat, in quo apostolica doctrina Novi Testamenti populum nutrit. Bene quoque per quadragenarium sive duodenarium numerum praesepia equorum Salomonis numerantur, quia in utroque populo, legali videlicet et evangelico, illi quatenus intelligentes fuerunt ad praesepia sanctarum Scripturarum invitantur, ut pabulum ibi sacrae doctrinae acciperent, quatenus equitatui summi regis habiles fierent. Nutriebantque eos supradicti regis praefecti, ( R3, 4, 27) cum unusquisque doctorum sermone rectae fidei, exemplo bonae operationis, satagit pastum illis salubrem conferre. Unde subsequens Scriptura de eis dicit:
  • Liber 3, Caput 4
    • Sed et necessaria mensae regis Salomonis cum ingenti cura praebebant tempore suo. Hordeum quoque et paleas equorum et jumentorum. ( R3, 4, 27 et R3, 4, 28) Quia ne quid desit his qui in domo regis manent, totus ordo sanctorum praedicatorum (scribendo scilicet et loquendo) laborat, ut mensa Domini abundet in copia librorum, et decentem pastum inde habeant quique fidelium.