Liber Tertius Regum

Caput 4

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34
PrécédentSuivant

V. 26 : Et habebat Salomon quadraginta millia praesepia equorum currilium, et duodecim millia equestrium.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 4
    • Habebat Salomon quadraginta millia praesepia equorum currilium, et duodecim millia equestrium,nutriebantque eos supradicti regis praefecti. ( R3, 4, 26 et R3, 4, 27) Quid per quadragenarum numerum; nisi tempora legis priscae designantur? Quia etMoyses illam accepturus quadraginta diebus jejunavit, et populus Israeliticus, qui peream instruebatur, quadraginta annis in eremo mansit. Duodenarius vero numerus praesens tempus significat, in quo apostolica doctrinaNovi Testamenti populum nutrit. Bene quoque per quadragenarium, sive duodenarium numerum, praesepia equorumSalomonis numerantur; quia in utroque populo legali videlicet et evangelico, illi quiminus intelligentes fuerunt, ad praesepia sanctarum Scripturarum invitantur, utpabulum ibi sacrae doctrinae acciperent, quatenus equitatui summi regis habiles fierent; nutriebantque eos supradicti regis praefecti, ( R3, 4, 27) cum unusquisque doctorum, sermone fidei et exemplo bonae operationis, satagitpastum illis salubrem conferre, unde subsequens Scriptura de eis dicit:

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 4
    • Habebat Salomon quadraginta millia praesepia equorum currulium et duodecim millia equestrium. Nutriebantque eos supradicti regis praefecti. ( R3, 4, 26 et R3, 4, 27) Quid per quadragenarium numerum nisi tempora legis priscae designantur? Quia et Moyses, illam accepturus, quadraginta diebus jejunavit (voir: Ex, 34) ; et populus Israeliticus, qui per eam instruebatur, quadraginta annis in eremo mansit. Duodenarius vero numerus praesens tempus significat, in quo apostolica doctrina Novi Testamenti populum nutrit. Bene quoque per quadragenarium sive duodenarium numerum praesepia equorum Salomonis numerantur, quia in utroque populo, legali videlicet et evangelico, illi quatenus intelligentes fuerunt ad praesepia sanctarum Scripturarum invitantur, ut pabulum ibi sacrae doctrinae acciperent, quatenus equitatui summi regis habiles fierent. Nutriebantque eos supradicti regis praefecti, ( R3, 4, 27) cum unusquisque doctorum sermone rectae fidei, exemplo bonae operationis, satagit pastum illis salubrem conferre. Unde subsequens Scriptura de eis dicit: