V. 24 :
Ipse enim obtinebat omnem regionem quae erat trans flumen, a Thaphsa usque ad Gazan,
et cunctos reges illarum regionum: et habebat pacem ex omni parte in circuitu.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 4
Erat autem cibus Salomonis per singulos dies triginta chori similae, et
sexaginta chori farinae; decem boves pingues, et viginti boves pascuales, et
centum arietes, excepta venatione cervorum, et caprearum, atque bubalorum, et
avium altilium.
Ipse enim obtinebat omnem regionem quae erat trans flumen, quasi a Thapsa
usque,
(
R3, 4, 22,
R3, 4, 23 et
R3, 4, 24)etc. Quid ergo cibus iste Salomonis significat, nisi refectionem regis
nostriJesu Christi? qui bene pascitur recta fide et operibus bonis, quae illi
quotidieofferuntur ab Ecclesia catholica. Triginta ergo chori similae
possunt exprimere fidem sanctae Trinitatis,juxta quodin lege Domini scriptum
continetur;
et sexaginta chori farinae,
(
R3, 4, 22) profectionem bonorum operum;
decem boves pingues,
(
R3, 4, 23) doctores decalogi;
et viginti boves pascuales,
(
R3, 4, 23) praedicatores Novi Testamenti, qui quasi geminatum decalogum in se habent,
cumNovum et Vetus Testamentum aequaliter praedicant, pleni dilectione Dei
etproximi.
Centum arietes,
(
R3, 4, 23)quos melius significant, quam eos qui in grege Domini bene dominantes, simul
cumsubditis aeternae beatitudinis gloriam consequi festinant? Venatio quoque
diversorumanimalium non inconvenienter accipi potest acquisitio hominum, qui ex
diversisgentibus quotidie retibus Evangelii per spiritales venatores capiuntur, et
in
pastumSalvatoris nostri rediguntur.
Liber 3, Caput 4
Habebatque pacem Salomon ex omni parte in circuitu.
Habitavitque Juda et Israel absque timore ullo unusquisque sub vite sua et
sub ficu sua, a Dan usque Bersabee, cunctis diebus Salomonis.
(
R3, 4, 24 et
R3, 4, 25) Isaias quoque de Redemptore nostro ita dicit:
Multiplicabitur ejus imperium et pacis non erit finis
(
Es, 9), sub cujus defensione verus Juda et verus Israel absque timore ullo
habitant:cum cordibus erectis ad Dominum, cuncta terrena despiciunt, nec hostium
minaspertimescunt, sed in laudibus Dei jugiter perseverant, delectantes in gratia
Dei
etdulcedine charitatis, quam incessanter habent ad Dominum et ad
proximum.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 4
Habebat quoque Salomon pacem ex omni parte in circuitu.
Habitavit Judas et Israel absque timore ullo,
unusquisque sub vite sua et sub ficu sua, a Dan usque
Bersabee, cunctis diebus Salomonis
(
R3, 4, 24 et
R3, 4, 25) etc. Isaias quoque de Redemptore ita dicit:
Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit
finis.
(
Es, 9) Sub cujus defensione verus Judas et verus Israel absque timore
ullo habitant cum cordibus erectis ad Deum: caetera terrena despiciunt,
nec hostium minas pertimescunt, sed in laudibus Dei jugiter perseverant:
delectantes in gratia Dei, et in dulcedine charitatis, quam incessanter
habent ad Deum et ad proximum.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)