V. 33 :
Et disputavit super lignis a cedro quae est in Libano, usque ad hyssopum quae
egreditur de pariete: et disseruit de iumentis, et volucribus, et reptilibus, et
piscibus.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 4
Disputavit autem Salomon a cedro usque ad hyssopum.
(
R3, 4, 33) Cedri nomine, celsitudo gloriae in electis accipitur. Unde Propheta
testatur, dicens:
Justus ut palma florebit, et sicut cedrus quae est in Libano
multiplicabitur.
(
Ps, 91, 13) [mauvais référencement: Ps, 91] Hyssopus autem herba est humilis saxo haerens, qua signatur
humilitasChristi. Redemptor quippe noster a cedro usque ad hyssopum
disputavit: quia ab altaexcellentia gloriae coelestis usque ad carnis humilitatem
descendendo pervenit. Siquidem et cedri nomine pravorum superba elatio
designatur. Sicut et perDavid dicitur:
Vox Domini confringentis cedros.
(
Ps, 28, 5) [mauvais référencement: Ps, 28] A cedro itaque Christus usque ad hyssopum disputat, quia ipse superborum
cordaet humilium judicat. Super ligna autem disputavit, dum in cruce
pependit. Tunc enim in cedro saeculi arrogantiam judicavit. Quam
etiam usque ad hyssopi humilitatem, id est usque ad crucis stultitiam,
adcontemptibilem sermonem deduxit fidei. Hinc Paulus ait:
Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est, his autem qui salvi
fiunt, id est nobis, virtus Dei est.
(
1Co, 1) Scriptum est enim:
Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo.
(
Es, 29) Et paulo post:
Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit
Deo per stultitiampraedicationis salvos facere credentes.
(
1Co, 1)
Liber 3, Caput 4
Et disseruit Salomon de jumentis et volucribus et reptilibus et
piscibus.
(
R3, 4, 33) Disseruit Salomon noster de singulis speciebus animalium: quia omnia nuda
etaperta sunt oculis ejus, nec est ulla creatura invisibilis in conspectu
ejus. Ipse novit omnes cogitationes hominum, ipse numerat multitudines
stellarum, ipsipatet abyssus, et infernus non est absconditus coram eo.
Quasi enim disputare ipsius est, cum singulorum rationem nobis proponit, et
inScripturis suis manifestat sacramenta quae fuerunt abscondita a saeculis
etgenerationibus, ut consideremus beatitudinem angelorum, utilitatem hominum,
etcalliditatem malignorum spirituum; sicque quod malum est reprobantes, quod
bonumesteligamus, et ipsum sectemur semper invicem et in omnes.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 4
Disputavit autem Salomon a cedro usque ad hysopum.
(
R3, 4, 33) Cedri nomine celsitudo gloriae in electis accipitur.
Unde propheta testatur dicens:
Justus ut palma florebit, et sicut cedrus quae in Libano
est, multiplicabitur.
(
Ps, 91, 13) [mauvais référencement: Ps, 91] Hysopus autem herba est humilis, saxo haerens, qua signatur
humilitas Christi. Redemptor quippe noster a cedro usque ad
hysopum disputavit: quia ab alta excellentia gloriae coelestis usque ad
carnis humilitatem descendendo pervenit. Siquidem et cedri
nomine pravorum superba elatio designatur, sicut et per David dicitur:
Vox Domini confringentis cedros.
(
Ps, 28, 5) [mauvais référencement: Ps, 28] A cedro itaque Christus usque ad hysopum disputat, quia ipse
superborum corda et humilium judicat. Super ligna autem disputavit, dum
in cruce pependit. Tunc enim in cedro saeculi arrogantia
inclinavit, quam etiam usque ad hysopi humilitatem, id est, usque ad
crucis stultitiam ac contemptibilem sermonem deduxit fidei.
Hinc Paulus ait:
Verbum enim pereuntibus quidem stultitia est: his autem,
qui salvi fiunt, id est, nobis virtus Dei
est.Scriptum est enim: Perdam sapientiam
sapientium, et prudentiam prudentium
reprobabo.
Et post pauca:
Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam
Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere
credentes.
(
1Co, 1)
Liber 3, Caput 4
Et disseruit Salomon de jumentis, et volucribus, et
reptilibus, et piscibus.
(
R3, 4, 33) Disserit Salomon noster de singulis speciebus animalium, quia «
omnia nuda et aperta sunt oculis ejus, nec est ulla creatura invisibilis
in conspectu ejus
(voir:
He, 4)
. Ipse enim novit omnes cogitationes hominum, ipse
numerat multitudinem stellarum
(voir:
Ps, 146)
, ipsi patet abyssus, et infernus non est absconditus coram eo
(voir:
Ps, 138)
. » Quasi enim disputare ipsius est, cum singulorum rationem nobis
proponit, et in Scripturis suis manifestat sacramenta, quae fuerant
abscondita a saeculis et generationibus, ut consideremus beatitudinem
angelorum, utilitatem hominum, et calliditatem malignorum spirituum;
sicque quod malum est reprobantes, quod bonum est eligamus; et ipsum
sectemur semper in invicem et in omnes.
Auctor incertus
Liber 3, Caput 3
Locutusque est Salomon tria millia parabolas, et fuerunt
carmina ejus quinque millia
(
R3, 4, 32).
Quid enim per tria millia parabolas, nisi plenitudo fidei in lege
etEvangeliis a Christo tradita designatur? Quae dum tota multipliciter
perallegoriae sensum sub mysterio Trinitatis disseritur, quasi tria
milliaparabolae nuncupantur.
Carmina ejus quinque millia, pro quinque sensibus corporis
intelliguntur,quos qui in diversis virtutibus bene egerit beatus est, et
per eos quasiquinque millia carmina Domino canit.
Disputavit autem Salomon a cedro usque ad hyssopum
(voir:
R3, 4, 33)
.
Cedri nomine, celsitudo gratiae in electis accipitur, sicut et
prophetatestatur, dicens:
Justus ut palma florebit, et sicut cedrus quae est in Libano
monte
(
Ps, 91, 13).
Hyssopus autem herba est humilis saxo haerens, qua signatur
humilitasChristi.
Redemptor quippe noster a cedro usque ad hyssopum disputavit, quia
abexcellentia gloriae coeli usque ad carnis humilitatem descendendo
pervenit,siquidem et cedri nomine pravorum superba elatio designatur,
sicut per Daviddicitur:
Vox Domini confringentis cedros
(
Ps, 28, 5).
A cedro itaque Christus usque ad hyssopum disputat, quia ipse pravorum
cordaet humilium judicat.
Super ligna autem disputavit, dum in cruce pependit: tunc enim in
cedrosaeculi arrogantiam inclinavit, quam etiam ad hyssopi humilitatem,
id est,usque ad crucis stultitiam ac contemptibilem fidem deduxit.
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 3, Caput 5
Locutus est Salomon tria millia parabolarum
(
R3, 4, 32).
In Proverbiis enim versus nongenti et quindecim continentur: in quibus etiam
continentur tria millia parabolae.
Et fuerunt carmina ejus quinque millia.
Et disputavit super lignis a cedro, quae est in Libano, usque ad
hyssopum, quae egreditur de pariete: et disseruit de jumentis, et
volucribus, et reptilibus, et piscibus.
(
R3, 4, 32 et
R3, 4, 33)
Disputavit enim de naturis lignorum, jumentorum, reptilium et piscium, de vi
videlicet et naturis illorum, et tempore quo nascuntur, et cur non omnia in
unaquaque terra nascantur.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 3, Caput 2
(voir:
R3, 4, 33)
Disputavit autem Salomon a cedro usque ad hyssopum. Cedri nomine celsitudo gloriae
in
electis accipitur: sicut et Propheta testatur dicens :
Justus ut palma florebit, et sicut cedrus, quae est in Libano, multiplicabitur
(
Ps, 91, 13). Hyssopus autem herba est humilis, saxo haerens, qua signatur humilitas Christi.
Redemptor quippe noster a cedro usque ad hyssopum disputavit, quia ab alta excellentia
coelestis gloriae usque ad carnis humilitatem descendendo pervenit: si quidem et cedri
nomine
pravorum superba elatio designatur, sicut per David dicitur :
Vox Domini confringentis cedros
(
Ps, 28, 5). A cedro itaque Christus usque ad hyssopum disputat, quia pravorum corda, et humilium
judicat. Super ligna autem disputavit, dum in cruce pependit. Tunc enim in cedro,
saeculi arrogantiam inclinavit, quam etiam ad hyssopi humilitatem, id est usque ad
crucis
stultitiam, ac contemptibilem fidem deduxit.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Auctor incertus
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Theutmirus; Claudius Taurinensis