Liber Tertius Regum

Caput 4

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34
PrécédentSuivant

V. 31 : et erat sapientior cunctis hominibus: sapientior Ethan Ezrahita, et Heman, et Chalcol, et Dorda filiis Mahol: et erat nominatus in universis gentibus per circuitum.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 4
    • Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni, etprudentiam multam nimis, et latitudinem cordis, quasi arenam quae est in littore maris. Et praecedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Aegyptiorum, et erat sapientior cunctis hominibus. Sapientior Ethan Ezraite, et Heman et Chalcal, et Dorda filiis Mahol. ( R3, 4, 29, R3, 4, 30 et R3, 4, 31) Dedit itaque Deus Salomoni nostro sapientiam et prudentiam, ultra omnes homineset omnem creaturam rationabilem; de quo Joannes dicit: Quem enim misit Deus, verbum Dei loquitur; non enim ad mensuram dat Deus spiritum; Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus. ( Jn, 3, 34 et Jn, 3, 35) [mauvais référencement: Jn, 3] Et alibi ipsa Veritas dicit: Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso: et potestatem dedit ei judicium facere, quia filius hominisest. ( Jn, 5, 26 et Jn, 5, 27) [mauvais référencement: Jn, 5] Hinc Paulus apostolus ait de ipso Domino Christo: Qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae; quia in ipso condita sunt universa, in coelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates. Omnia per ipsum et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant, et ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est principium primogenitus ex mortuis: ut sit ipse in omnibus primatum tenens, quia in ipso complacuit omnem plenitudinem divinitatis inhabitare corporaliter, et in ipso sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi . ( Col, 1) Omnibus ergo sapientia veri Salomonis antecellit: quia multum distat inter eosqui participatione sapientiaesapientes sunt, et illum qui est fons sapientiae et origovirtutum. Hinc est illud quod sequitur:
  • Liber 3, Caput 4
    • Et erat nominatus in universis gentibus per circuitum. ( R3, 4, 31) Quia nomen ejus praedicatur in universo mundo: nec est nomen aliud sub coelodatum hominibus in quo oporteat non salvos fieri. (voir: Ac, 4)

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 4
    • Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni, et prudentiam multam nimis et latitudinem cordis, quasi arenam quae est in littore maris. Et praecedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Aegyptiorum: et erat sapientior cunctis hominibus, ( R3, 4, 29, R3, 4, 30 et R3, 4, 31) etc. Dedit utique Deus Salomoni nostro sapientiam et prudentiam ultra omnes homines, et omnem creaturam rationabilem. De quo Joannes dicit: Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur. Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum. Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus. ( Jn, 3, 34 et Jn, 3, 35) [mauvais référencement: Jn, 3] Et alibi Veritas ipsa dicit: Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso, et potestatem dedit ei judicium facere, quia filius hominis est. ( Jn, 5, 26 et Jn, 5, 27) [mauvais référencement: Jn, 5] Hinc Paulus ait de ipso Domino Christo: Qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae, quia in ipso condita sunt universa in coelis et in terra, visibilia et invisibilia; sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates: omnia per ipsum et in ipso creata sunt.Et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant.Et ipse caput Ecclesiae, qui est principium, primogenitus ex mortuis, ut sit ipse in omnibus primatum tenens: quia in ipso complacuit omnem plenitudinem divinitatis inhabitare corporaliter. ( Col, 1) Et in ipso sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi ( Col, 2).Omnibus ergo veri Salomonis sapientia antecellit, quia multum distat inter eos qui participatione sapientiae sapientes sunt, et illum qui est fons sapientiae et origo virtutum. Hinc est illud quod sequitur: Et erat nominatus in universis gentibus per circuitum; ( R3, 4, 31) quia nomen ejus praedicatur in universo mundo. Nec est nomen aliud sub coelo datum hominibus, in quo oporteat salvos fieri. ( Ac, 4)

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 3, Caput 5
    • Et erat sapientior cunctis hominibus. Sapientior Ethan Esraitae, et Emam, et Chalchol, et Darda, filiis Mahol ( R3, 4, 31). Ethan enim interpretatur, durissimus. Esraita, orientalis. Ethan ipse est Abraham orientalis. Eman qui interpretatur fidelis, est Moyses. Chalchol, qui interpretatur, gubernans, est Joseph. Darda interpretatur, generatio scientiae. Mahol, indulgentia. Generatio scientiae intelliguntur duodecim tribus: lilii Mahol, id est, filii Jacob.