Liber Tertius Regum

Caput 4

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34
PrécédentSuivant

V. 32 : Locutus est quoque Salomon tria millia parabolas: et fuerunt carmina eius quinque et mille.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 4
    • Locutus est quoque Salomon tria millia parabolarum, et fuerunt carmina ejus quinque millia. ( R3, 4, 32) Quid enim per tria millia parabolarum, nisi plenitudo fidei in lege et inEvangeliis a Christo tradita designatur? Quia dum tota multipliciter per allego riarumsensus sub mysterio Trinitatis disseritur, quasi tria millia parabolarumnuncupantur. Carmina autem ejus quinque millia per quinque sensus corporisintelliguntur, quosqui in diversis virtutibus bene regit, beatus est, et per eos quasi quinque milliaDomino carminum canit.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 4
    • Locutus est quoque Salomon tria millia parabolarum, et fuerunt carmina ejus quinque millia, ( R3, 4, 32) etc. (voir: Isid, sl) Quid enim per tria millia parabolarum, nisi plenitudo fidei in lege, et in Evangeliis et Christo tradita designatur? Quia dum tota multipliciter per allegoriarum sensus sub mysterio Trinitatis disseritur, quasi tria millia parabolarum nuncupantur. Carmina autem ejus quinque millia per quinque sensus corporis intelliguntur, quos qui diversis virtutibus bene regit, beatus est, et per eos quasi quinque millia Domino carmina canit.

Auctor incertus

  • Liber 3, Caput 3
    • Locutusque est Salomon tria millia parabolas, et fuerunt carmina ejus quinque millia ( R3, 4, 32). Quid enim per tria millia parabolas, nisi plenitudo fidei in lege etEvangeliis a Christo tradita designatur? Quae dum tota multipliciter perallegoriae sensum sub mysterio Trinitatis disseritur, quasi tria milliaparabolae nuncupantur. Carmina ejus quinque millia, pro quinque sensibus corporis intelliguntur,quos qui in diversis virtutibus bene egerit beatus est, et per eos quasiquinque millia carmina Domino canit. Disputavit autem Salomon a cedro usque ad hyssopum (voir: R3, 4, 33) . Cedri nomine, celsitudo gratiae in electis accipitur, sicut et prophetatestatur, dicens: Justus ut palma florebit, et sicut cedrus quae est in Libano monte ( Ps, 91, 13). Hyssopus autem herba est humilis saxo haerens, qua signatur humilitasChristi. Redemptor quippe noster a cedro usque ad hyssopum disputavit, quia abexcellentia gloriae coeli usque ad carnis humilitatem descendendo pervenit,siquidem et cedri nomine pravorum superba elatio designatur, sicut per Daviddicitur: Vox Domini confringentis cedros ( Ps, 28, 5). A cedro itaque Christus usque ad hyssopum disputat, quia ipse pravorum cordaet humilium judicat. Super ligna autem disputavit, dum in cruce pependit: tunc enim in cedrosaeculi arrogantiam inclinavit, quam etiam ad hyssopi humilitatem, id est,usque ad crucis stultitiam ac contemptibilem fidem deduxit.

Auctor incertus (Beda ?)

  • Liber 3, Caput 3
    • Locutus est autem Salomon tria millia parabolas: et fuerunt carmina ejus quinque millia ( R3, 4, 32). Quid enim per tria millia parabolas, nisi plenitudo fidei in lege et in Evangeliis, a Christo tradita designatur? Quae dum tota multipliciter per allegoriam sensus sub mysterio Trinitatis describitur, quasi tria millia parabolae nuncupantur. Carmina autem ejus quinque millia pro quinque sensibus corporis intelliguntur: quod qui in diversis virtutibus bene regit, beatus est, et per eos quasi quinque millia carmina Domino canit. Disputavit autem a cedro Salomon usque ad hyssopum. Cedri nomine celsitudo gloriae coelestis accipitur, sicut et Propheta testatur, dicens: Justus ut palma florebit, et sicut cedrus quae in Libano est multiplicabitur ( Ps, 91, 13). Hyssopus autem herba est humilis saxo haerens, qua signatur humilitas Christi. Redemptor quippe noster a cedro usque ad hyssopum disputavit: quia ab alta excellentia coelestis gloriae, usque ad carnis humilitatem descendendo pervenit. Siquidem et cedri nomine pravorum superba elatio designatur, sicut per David dicitur: Vox Domini confringentis cedros ( Ps, 28, 5). A cedro itaque Christus usque ad hyssopum disputat; quia pravorum corda et humilium judicat (voir: Ec, 3) . Super ligna autem disputavit, dum in cruce pependit. Tunc enim in cedro saeculi arrogantiam inclinavit, quoniam etiam usque ad hyssopi humilitatem, id est, ad crucis stultitiam ac contemptibilem fidem deduxit.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 3, Caput 5
    • Locutus est Salomon tria millia parabolarum ( R3, 4, 32). In Proverbiis enim versus nongenti et quindecim continentur: in quibus etiam continentur tria millia parabolae. Et fuerunt carmina ejus quinque millia. Et disputavit super lignis a cedro, quae est in Libano, usque ad hyssopum, quae egreditur de pariete: et disseruit de jumentis, et volucribus, et reptilibus, et piscibus. ( R3, 4, 32 et R3, 4, 33) Disputavit enim de naturis lignorum, jumentorum, reptilium et piscium, de vi videlicet et naturis illorum, et tempore quo nascuntur, et cur non omnia in unaquaque terra nascantur.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 3, Caput 2
    • Locutus est quoque Salomon tria millia parabolas: et fuerunt carmina ejus quinque millia ( R3, 4, 32). Quid enim per tria millia parabolas, nisi plenitudo fidei in lege, et Evangeliis a Christo tradita designatur? quae dum tota multipliciter per allegoriarum sensus sub ministerio Trinitatis disseritur, quasi tria millia parabolae nuncupantur. Carmina autem ejus quinque millia pro quinque sensibus corporis intelliguntur, quos qui in diversis virtutibus bene gerit, beatus est, et per eos quasi quinque millia carmina Domino canit.