Liber Tertius Regum

Caput 4

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34
PrécédentSuivant

V. 23 : decem boves pingues, et viginti boves pascuales, et centum arietes, excepta venatione cervorum, caprearum, atque bubalorum, et avium altilium.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 4
    • Erat autem cibus Salomonis per singulos dies triginta chori similae, et sexaginta chori farinae; decem boves pingues, et viginti boves pascuales, et centum arietes, excepta venatione cervorum, et caprearum, atque bubalorum, et avium altilium. Ipse enim obtinebat omnem regionem quae erat trans flumen, quasi a Thapsa usque, ( R3, 4, 22, R3, 4, 23 et R3, 4, 24)etc. Quid ergo cibus iste Salomonis significat, nisi refectionem regis nostriJesu Christi? qui bene pascitur recta fide et operibus bonis, quae illi quotidieofferuntur ab Ecclesia catholica. Triginta ergo chori similae possunt exprimere fidem sanctae Trinitatis,juxta quodin lege Domini scriptum continetur; et sexaginta chori farinae, ( R3, 4, 22) profectionem bonorum operum; decem boves pingues, ( R3, 4, 23) doctores decalogi; et viginti boves pascuales, ( R3, 4, 23) praedicatores Novi Testamenti, qui quasi geminatum decalogum in se habent, cumNovum et Vetus Testamentum aequaliter praedicant, pleni dilectione Dei etproximi. Centum arietes, ( R3, 4, 23)quos melius significant, quam eos qui in grege Domini bene dominantes, simul cumsubditis aeternae beatitudinis gloriam consequi festinant? Venatio quoque diversorumanimalium non inconvenienter accipi potest acquisitio hominum, qui ex diversisgentibus quotidie retibus Evangelii per spiritales venatores capiuntur, et in pastumSalvatoris nostri rediguntur.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 4
    • Erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta chori similae, et sexaginta chori farinae, decem boves pingues, et viginti boves pascuales, et centum arietes, excepta venatione cervorum, caprearum atque bubalorum et avium altilium. ( R3, 4, 22 et R3, 4, 23) Quid ergo cibus iste Salomonis significat, nisi refectionem regis nostri Jesu Christi, qui bene pascitur recta fide et operibus bonis quae illi quotidie offeruntur ab Ecclesia catholica? Triginta ergo chori similae ( R3, 4, 22) possunt exprimere fidem sanctae Trinitatis, juxta quod in lege Domini scriptum continetur; et sexaginta chori farinae, ( R3, 4, 22) perfectionem bonorum operum: decem boves pingues, ( R3, 4) doctores decalogi; et viginti boves pascuales, ( R3, 4, 23) praedicatores Novi Testamenti, qui quasi geminatum decalogum in se habent, cum Novum et Vetus Testamentum aequaliter praedicant, pleni dilectione Dei et proximi. Centum arietes, ( R3, 4, 23) quos melius significant quam eos qui in grege Domini bene dominantes, simul cum sibi subditis aeternae beatitudinis gloriam consequi festinant? « Venatio quoque diversorum animalium » non inconvenienter accipi potest acquisitio hominum, qui ex diversis gentibus quotidie retibus Evangelii, per spirituales venatores ( Jr, 16) capiuntur, et in pastum Salvatoris nostri rediguntur.