Liber Secundus Samuelis

Caput 16

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23
PrécédentSuivant

V. 9 : Dixit autem Abisai filius Sarviae regi: Quare maledicit canis hic mortuus domino meo regi? vadam, et amputabo caput eius.

Poètes

Commentaires

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 16
    • Et ait rex: Quid mihi et vobis, filii Sarviae? Dimittite, ut maledicat, ( S2, 16, 10) sed tantum maledicat. Abisai solus dixerat: Vadam, et amputabo caput ejus; ( S2, 16, 9) et David ad Abisai et ad Joab respondit dicens: Quid mihi et vobis, filii Sarviae? ( S2, 16, 10) Ac si diceret: Nunquid vultis interficere istum, sicut interfecistis Abner? Dominus enim praecepit ei ut malediceret David. Et quis est qui dicat, quare sic fecerit? ( S2, 16, 10) Subauditur, quare sic fecerit, non Dominus, sed Semei. Semei, qui maledixit David, ipse est (ut Hebraei dicunt) Nabaath, pater Jeroboam, qui filius Gemini dicitur, et in zelo domus Saul maledicebat David. Nomen vero avi ejus Gemini fuit, et ipse Semei ex tribu Ephraim filii Joseph exstitit, unde et idem Semei ad David: Primus quoque veni hodie de omni tribu Joseph. ( S2, 19, 20) Cum autem venisset Chusai Arachites, ami cus David, ad Absalom, locutus est ad eum: Salve, rex, salve, rex. Ad quem Absalom: Haec est, inquit, gratia ad amicum tuum ( S2, 16, 16 et S2, 16, 17). In Hebraeo legitur: « Haec, inquit, misericordia tua ad amicum tuum; » non affirmando, sed negando pronuntiandum est. Et est sensus: Misericordia est aut dici debet, quod David amicum tuum dimisisti, et cum eo non isti?

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 2, Caput 16
    • Quid mihi et vobis, filii Sarviae? Dimittite ut maledicat ( S2, 16, 10). Hebraeus non habet, ut maledicat ( S2, 16, 10), sed tantum, maledicat [Ms. maledic ]. Abisai solus dixerat: Vado, et amputabo caput ejus ( S2, 16, 9): et David ad Abisai, et Joab respondit dicens: Quid mihi et vobis, filii Sarviae? ( S2, 16, 10) Ac si diceret: Numquid vultis interficere istum, sicut interfecistis Abner? Dominus enim praecepit ei ut malediceret David. Et quis est qui dicat, quare sic fecerit: ( S2, 16, 10) subauditur, quare sic fecerit non Dominus, sed Semei. Semei qui maledicebat David, ipse est Nabat pater Jeroboam, qui filius Gemini dicitur: et in zelo domus Saul maledixit David. Nomen vero avi ejus Gemini fuit, et ipse Semei ex tribu Ephraim filii Joseph exstitit. Unde et idem Semei ad David dicit: Primus quoque veni hodie de omni tribu Joseph.